De interpretatio. editionis ſecūde liber. ij.
ē equiferus currit: equiferus quidem dictio ē totiusorationis ſignificat eniꝫ vt pars orationis. ſed ferusconſignificat vt pars nominis. atqꝫ ideo ferus dictionon eſt. Quo circa ſi que alie ſyllabe in parte orationis ſunt: ideſt in nomine vel verbo: nihil per ſe ſignificant: quamquam ſint in parte nominis: quod nomēpars orationis eſt: nihil tamen ipſum ſignificat in tota oratione: quare nec dictio erit. Audiendum ergoeſt ita: tanquam ſi ſic diceret. Oratio auteꝫ eſt vox ſignificatiua: cuius partium aliquid ſignificatiuum eſtſeparatum: vt dictio: non vt affirmatio: dico autemvt homo ſignificat aliquid ⁊ eſt quedam dictio ſimplex. Nam neqꝫ oratio eſt quoniam ſimplex eſt: necaffirmatio neqꝫ negatio: quoniam non ſignificat: auteſſe aut non eſſe. Sed erit tunc affirmatio: quandoaliquid additur: quod affirmationem negationem ueconſtituat. Sed quod ad dictionem eſſe id quod dicimus homo. Idcirco dictio eſt: quoniam per ſe ſignificat. Syllaba vero eius nominis quod ē homo: quoniam nihil deſignat: non eſt dictio. Hoc eſt enim: ſednon vna hominis ſyllaba: vel ſi videatur quidem ſignificare: pars tamen ſit nominis: ⁊ conſignificet innomine. in tota oratione nihil ſignificat. Neqꝫ enimē pars oratiōis. Quod per hoc dixit quod ait. nec ineo quod eſt ſorex rex ſignificat. ſed vox eſt nunc ſolanihil ſignificans: vnde probatur huiuſmodi particulas non eſſe dictiones. Uox enim ſola non eſt dictio:ſed vox per ſe ſignificans. Si qua autem ſunt inquitnomina: que ſint compoſita ex alijs: vt eſt equiferusemittunt quidem quandam imaginem ſignificandi:ſed per ſe nihil ſignificant: cnſignificant autem. Inſimplicibus vero nominibus nec imaginatio vlla ſignificandi eſt: vt in eo quod eſt cicero: partes eius cūſimplices ſono: tum etiam intellectu preter cuiuſlibetimaginationis ſimilitudinem ſignificationem ue ſuntIn duplicibus vero vult quod eſt pars ſignificare: ſꝫnullius ſeparatim ſignificatio eſt. Idcirco quoniamſolum conſignificat id quod totum compoſiti nominis corpus deſignat. ipſum vero ſeparatum (vt ſepiꝰdictum eſt) nihil extra ſignificat.¶ Eſt autem oratio omnis quidē ſignificatiua nonſicut inſtrumentum: ſed (quemadmodū dictū eſt)ſecundum placitum.¶ Secundum placitum eſſe orationes illa res approbat: quod earum partes ſunt ad placitum: ideſt nomen ⁊ verbum. Quod ſi omne compoſitum ab his exquibus eſt compoſitum: ſumit naturam. Uox que poſitione conſtitutis vocibus iungitur: ipſa quoqꝫ ſecūdum Placitum poſitionemqꝫ formatur. Quare manifeſtum eſt orationem ſecundum Placitum eſſe.Plato vero in eo libro: qui ſcribitur cratylus: alitereſſe conſtituit: eamqꝫ dicit ſuppellectilem quandamatqꝫ inſtrumentum eſſe ſignificandi res eas que naturaliter intellectibus concipiuntur: earumqꝫ intellectum vocabulis diſcernendi. Quod ſi omne inſtrumentum naturalium rerum ſecundum naturam eſt:vt videndi oculus: nomina quoqꝫ ſecundum naturaꝫeſſe arbitratur. Sed hoc Ariſtoteles negat: ⁊ Alexander multis in eo nititur argumentis monſtrans orationem non eſſe inſtrumentum naturale. Ariſtotelesvero ita vtitur dicens. Eſt autem oratio omnis quidem ſignificatiua: non ſicut inſtrumentum: tanquamſi diceret. Eſt quidem omnis oratio ſignificatiua nontamen naturaliter: inſtrumentum enim hoc demon-
ſtrat: tanquam ſi diceret naturaliter ſignificare. Qd̓qui inſtrumentum orationem eſſe negant: non eamnaturaliter ſignificare dicunt: ſed ad placitum. Naturalium enim rerum naturalia ſunt inſtrumenta. Idcirco autem inſtrumentum pro natura poſuit: quod(vt dictum eſt) Plato omnium artium inſtrumentaſecundum naturam ipſarum artium conſiſtere proponebat. Et Alexander quidem non eſſe inſtrumentumorationem ſic ingreditur approbare. Omnis inquitnaturalium rerum ſuppellex ipſa quoqꝫ naturalis ē:vt viſus quoniam natura datur: eius quoqꝫ ſuppellex eſt naturalis: vt oculus. Eodem quoqꝫ modo auditus cum naturalis ſit: aures nobis que ſunt audiendi inſtrumenta: naturaliter eſſe datas cognoſcimus.Quare quoniam oratio ad placitum non naturalitereſt. partes enim manifeſtum eſt orationis ad placituꝫpoſitas: que ſunt ſcilicet nomina ⁊ verba: ſicut monſtrat apud omnes gentes diuerſitas vocabulorum.Quoniam ergo per hec ſecundum placitum omnisoratio eſſe monſtratur. Quod autem ſecundum placitum eſt: non eſt ſecundum naturam: nō eſt ergo oratio ſuppellex. Significandi enim ratio atqꝫ poteſtasnaturaliter non eſt. Quod ſi oratio naturaliter nō ē:nō ē ſuppellex. His alijſqꝫ ſimilibꝰ rōnibus mōſtratnon eſſe ſuppellectilem orationem. Quo circa dicendum nobis eſt: naturaliter quidem eſſe voces poteſtateſqꝫ naturaliter vocabula rebus imprimendi: nōtamen naturaliter ſignificatiuas: ſed poſitione.Sicut ergo naturaliter ſingularium artium ſumusſuſceptibiles: ſed eas non naturaliter habemus: ſeddoctrina concipimus. Ita vox quidem naturalitereſt: ſed per vocem ſignificatio non naturaliter.Neqꝫ enim vox ſola nomen eſt aut verbum: ſed voxquedam addita ſignificatione: ⁊ ſicut naturaliter eſtmoueri: ſaltare vero cuiuſdam iam artificij: ⁊ poſitionis: ⁊ quemadmodum es quidem naturaliter ē. Statua vero poſitione vel arte. Ita quoqꝫ poſſibilitasipſa ſignificandi: ⁊ vox naturalis eſt. Significatio vero per vocem poſitionis eſt: non nature. Hactenus ꝙdem de communi oratione loquutus eſt: nunc autemtranſit ad ſpecies eius. Ait enim.¶ Enunciatiua v̓o nō omnis: ſed illa in qua verumvel falſum ineſt. non autem in omnibus ineſt: vt deprecatiua oratio quidē eſt: ſed neqꝫ v̓a neqꝫ falſa.cetere quidē igitur relinquāt̉. rhetorice enim velpoetice conuenientior conſideratio eſt. enunciatiua vero preſentis ſpeculationis eſt.¶ Species quidem orationis multe ſunt: ſed eas varie partiuntur: at vero peripatetici quinqꝫ partibus omnes ſpecies orationis ac membra diſtribuunt. Orationis autem ſpecies dicimus perfecte: nōeius que eſt imperfecta: perfectas autem voco easque complent expediuntqꝫ ſententiam. Et ſit nobis hoc modo diuiſio. Sit genus oratio: orationisaliud eſt imperfectum: quod ſententiam non expedit: vt ſi dicam Plato in licio: aliud vero perfectum. Perfecte autem orationis alia eſt deprecatiua: vt adſit letitie bachus dator. Alia imperatiua: vtaccipe daqꝫ fidem. Alia interrogatiua: vt quo te meri pedes: an quo via ducit: in vrbem. Alia vocatiua: vt o qui rex hominumqꝫ deumqꝫ eternis regisimperijs. Alia enunciatiua: vt dies eſt: dies non eſt.In hac ſola que eſt enunciatiua: veri falſiue naturaꝑſpicitur