Druckschrift 
1 (1499) Opera philosophica minora et theologica
Entstehung
Seite
92r
Einzelbild herunterladen
 

De īterpretatio. editio. ſecūde liber ſecuNAS. 53

qratio dictio non eſt quod ſi dicam ſi animal non eſthomo non eſt: rurſus hec oratio ex duabus ſimplicihus dictionibus negatiuis videtur eſſe compoſita:que nihilominus tota dictio non eſt. Ita ergo dictioinchoans a ſimplicibus nominibus atqꝫ verbis vſqꝫad orationes quamuis ad imperfectas prouehitur:nec in his tantummodo conſiſtit: ſed vltra etiam adſimmplices affirmationes negationeſqꝫ tranſit: ſi ineo progreſſionis terminum facit: ergo quoniam nonomnis oratio partes habet affirmationes negationes: que ſunt ſimplicium dictionum perfecte enunciationes: quoniamqꝫ non omnis oratio imperfectas orationes habet in partibus: omnis tamen oratio ſimplices dictiones retinet: quippe cum omnis oratio exverbis nominibuſqꝫ iungatur: hoc ait. Oratiōis partes ſignificare ſemper quidem vt dictiones: non tamen ſemper vt affirmationes conſentiente Alexandro: cuius expoſitionem ſupra iam docui: atqꝫ ita diligentior vt lector differentias eoruꝫ recte perſpiciet: conſentientes qui communicant intellectus. Hoc loco Aſpaſius inconuenienter interſtrepit: ait enim Ariſtotelem non in omnes orationes diffinitionem conſtituere voluiſſe: ſed tantum ſimplices: que ex duobus conſtant verbo ſcilicet nomine: ſed ille perfalſus eſt. Neqꝫ enim ſi ſimplex oratio ſimplicibus verbis nominibuſqꝫ conſiſtit: idcirco non cōpoſita quoqꝫoratio verba nomina ſimiliter in partibus non habet. Quod ſi hoc commune eſt ſimplicibus orationibus atqꝫ compoſitis: vt habeant in partibus quidemdictiones ſimplices: non etiam affirmatiōes: vt etiāorationes que affirmationes habent. He tamen habeant in partibus ſimplices dictiones: Cur autemhanc queſtionem in Ariſtotelem iaciat: ratione relinquitur. Syrianus vero qui philoxenus cognominatur: non putat orationes eſſe: quoniam intellectus ſitimperfectus: atqꝫ ideo nec eas aliquas habere partes. Nam cum dicit Plato in achademia diſputans.Hec quoniam perfecta non eſt: partes inquit non habet: arbitrans omne quod imperfectū eſt: nullis partibus contineri: atqꝫ ideo cum dicit Ariſtoteles: oratio eſt vox ſignificatiua: cuius partes aliquid extra ſignificant: illam orationem conſtitni putat que perfectum retinet ſenſum: ipſius enim partes eſſe verbanomina. Sed hoc ridiculum eſt: Neqꝫ enim aliquidcompoſitum fieri poteſt: niſi proprijs partibus. Qd̓ſi quelibet res vt componatur habeat decem partes:eas tamen ſingillatim apponi neceſſe ſit: antequamad decimam veniamus partem: nihilo tamen minuserunt: quas ſibimet ad componendam totius corporib ſummam ſingillatim ſuꝑponimus: etiam ſi ad illud: quod componendum fuit: minime peruentum ēQuo circa ſi antequam perueniatur ad decimam partem prioris effecti compoſitiqꝫ partes ſunt nulla ratio eſt imperfecte rei partes dici non poſſe. Neqꝫ enīdicitur totius compoſiti partes eſſe: que ſunt imperfecti: vt ſi ſit integrum nomen: habeat partes quatuor ideſt ſyllabas: vt merentius: ſi vnam ſyllabaꝫ demam: dicamqꝫ merenti: vel ſi vnam rurſus duaſqꝫ ponam: vt ſunt meren: huius tamen vtraqꝫ ſyllaba meſcilicet ren. partes ſunt: cum ſit compoſitio ipſaſenſu vacua: ac ſit imperfecta: tamen partibus continetur. Syrianus igitur minime audiendus eſt. SꝫPorphyrius potius: qui ita Ariſtotelis mentem ſententiamqꝫ perſequitur: vt eius diffinitionem quę vera eſt: labare in aliquibus alijs diſcrepare non fa-

ciat. De his quidem hactenus. Porphyrius autemita dicit. Uolens inquit Ariſtoteles oſtendere nonomnem orationem: aut ſimplices tantum habere partes aut compoſitas: a ſimplicibus ſumpſit exempluꝫ:vt diceret ſignificare partes orationis vt dictionemnon vt affirmationem: vt cum eſt oratio. Plato diſputat dictiones quidem ſunt: ſed non vt affirmationes. Si vero ſic eſſet oratio. ſi Plato diſputat: verum dicit: Plato diſputat: verum dicit: cum ſintdictiones: non ſunt tantum vt ſimplices: ſed etiam vtaffirmationes. Neqꝫ enim ſimplex dictio affirmatioeſt aut negatio: ſed tunc ſit cum additur aliquid: qd̓aut affirmationis vim teneat aut negatiōis: atqꝫ hoceſt quod ait. Dico autem vt homo ſignificat: aūt aliquid: ſed non quoniam eſt: aut non eſt: ſed erit affirmatio vel negatio: ſi quid addatur. Huiuſinodi hoceſt tanquam ſi diceret: nomen quidem ſimplex affirmationem: aut negationem non facit: niſi aut eſt verbum addatur: que eſt affirmatio: aut non eſt que eſtnegatio. Quod autem addit: ſed non vna hominisſyllaba: nec in eo quod eſt ſorex rex ſignificat: ſed voxeſt nunc ſola. In duplicibus vero ſignificat̉ quidem:ſed nihil ſecundum ſe: quemadmodum dictum eſt.Huius loci duplex eſt expoſitio. Quod enim dixeratprius: ſꝫ erit affirmatio vel negatio ſi ꝗd addatur eidictioni: quam ſupra ſimplicem eſſe propoſuit: cumde ſignificatiua orationis parte loqueretur: nunc idadimplet explicat dicens: non ſi quidlibet addaturſimplici dictioni: ſtatim fieri affirmationem vel negationem: nec vero orationem: neqꝫ enim ſi quid nonper ſe ſignificatiuum dictioni ſimplici copuletur: idcirco iam vel oratio vel affirmatio vel etiam negatioprocreabitur: neqꝫ enim ſi vna ſyllaba hominis queſignificatiua per ſe non eſt: copuletur eidem ipſi dictioni: iam vlla inde procreatur oratio. Quod ſi oratio non ſit: nec affirmatio nec propoſitio eſt: he enimorationes quedam ſunt: vt ſi quis ex eo quod eſt homo tollat vnam ſyllabam: eamqꝫ toti dictioni ſimplici aꝑtet: dicatqꝫ o homo vel alio quolibet modo decidens partem toti corpori dictionis adijciunt non faciet orationem. Quod ſi hoc eſt: nec affirmationemnec negationem: que quedam ſunt orationes. Ita ergo accipiendum eſt: tanquam ſi hoc modo dixiſſet. dico autem vt homo ſignificat aliquid: ſed non quoniam eſt aut non eſt: ſed erit affirmatio: vel negatioſi quid addatur: ſed non vt vna hominis ſyllaba addatur: nec cuiuſlibꝫ alteriꝰ dictionis. ſi quid non perſe ſignificat. vt in eo quod eſt ſorex rex non ſignificat:ſed vox eſt nunc ſola. Atqꝫ ſi ꝗs velut ꝑtē tollat idqd̓ ē rex: apponatqꝫ ei qd̓ ē Sorex: dicatqꝫ ſorex rexvt rex tamquam pars ſit eius quod eſt ſorex: orationulla eſt: atqꝫ ideo neqꝫ affirmatio nec negatio. Hecenim ex vocibus per ſe ſignificatiuis conſtant. Rexvero in eo quod eſt ſorex: quoniaꝫ pars eſt nominis:nihil ipſa ſignificat. Uel certe erit melior intellectusſi hoc quod ait. ſed non vna hominis ſylaba. non aptemus ad orationis perfectionem: ſed potius ad dictionis ſignificationem: vt quoniam dixit ſuperiꝰ orationis partes ſignificare ita vt dictionem non vt affirmationeꝫ: que eſſet dictio manifeſte monſtret. Dictiones namqꝫ conſtituit voceꝫ per ſe ſignificantem.ergo cuꝫ dicit. Sed non vna hominis ſyllaba. tale eſtacſi diceret. ſignificat quideꝫ pars orationis vt dictioSed he ipſe dictiones perfecte nomina ſunt verbanon partes nominuꝫ verborumqꝫ. In eo enim quodm 4