De interpretatio. edirionis ſecūde liber. ij.
loco: quod natura quoqꝫ precedit. Ita ergo quoniaꝫprior ſimplex oratio eſt: poſterior vero compoſita: prius ſimplicem orationem diffinitione conſtituit dicēscuius partes ſignificant vt dictio: non vt affirmatio:dictionem ſimplicis nominis aut verbi nūcupationēponens. In ſimplicibus enim orationibus huiuſmodi partes ſunt. In compoſitis vero aliquotiens quidem orationes tantum aliquotiens vero affirmationem: vt ſupra mōſtrauimꝰ: addit quoqꝫ illud. Omnēinquit diffinitionem vel contractiorem eſſe diffinitaſpecie vel excedere non oportet: ꝙ ſi Ariſtoteles itaconſtituiſſet diffinitionem: vt ſignificare partes orationis diceret vt orationes: ac non vt dictiones: ſimplices orationes ab hac diffinitione ſecluderet: Orationum namqꝫ ſimplicium partes non vt orationes:ſed vt ſimplicia verba nominaqꝫ ſignificant. Nam ſiomnis oratio orationis habebit in partibus: rurſusipſe partes que ſunt orationes: alijs orationibus coniungentur: ⁊ rurſus partiuꝫ partes: que cedē quoqꝫorationes ſunt alias orationes habebunt in partibꝰ:at ſi quis hoc intelligentia ſumpſerit: ad infinitum ꝓcedet: nec ulla erit prima oratio: que ſimplices hēatpartes. Neqꝫ enim fieri poteſt: vt prima dicatur oratio: que alias orationes habet in partibus: partes .n.priores ſunt ꝓpria compoſitione: quod ſi in infinituꝫducatur intelligentia: nulla prima oratio reperitur:⁊ cum nulla ſit oratio prima: nec vlla poſtrema eſt.Quo circa interempta: prima atqꝫ poſtrema omnisquoqꝫ interimitur: ⁊ nulla omnino erit oratio: quare non recta fuiſſet diffinitio: ſi ita dixiſſet. Oratio ēvox ſignificatiua: cuius partes aliquid extra ſignificant vt orationes. At vero inquit Alexander. Nec ſiquedam orationes in partibus continent: idcirco iāneceſſe eſt ipſarum orationuꝫ partes affirmationeseſſe vt cuꝫ dico. De ſine meqꝫ tuis incendere teqꝫ querelis. Eſt ergo huius orationis pars vna. Deſine meqꝫ tuis incendere: teqꝫ querelis alia: neutra harumaffirmatio eſt: quamquaꝫ videatur eſſe oratio. Quocirca nec illa fuiſſet recta diffinitio: ſi ita dixiſſet. Oratio eſt vox ſignificatiua: cuius partes extra aliquidſignificant: vt affirmatio: huiuſmnodi eniꝫ oratione:cuꝫ ſint eius partes ex orationibus iuncte: non tamēaffirmationibus totū ipſius corpus orationis efficitur. Sed quoniam in omni oratione verba ſunt ⁊ nomina: que ſimplices ſunt dictiones: non autem in oībus orationibus aut affirmationes aut oratiōes partes ſunt: quod commune erat: id in diffinitione conſtituit: tanquam ſi ita diceret. Oratio eſt vox ſignificatiua ſecūdum placitum: cuius partes aliquid extraſignificant. Ex neceſſitate quidem vt dictio. Non tamen ſemper: vt affirmatio aut oratio. Neqꝫ enim poteſt fieri: vt inueniatur oratio: cuius partes non itaaliquid extra ſignificent ex neceſſitate vt nomen autverbum cum inueniri poſſit: ut ita extra ſignificentorationis partes: vt tantum orationes aut affirmationes non ſint. Quare ſi ita dixiſſet: oratio eſt vox ſignificatiua: cuius partes aliquid extra ſignificant:vt affirmatio: illas orationes hac diffinitione nō circunſcripſiſſet: quarum partes quidem orationes ſūt:ſed non affirmationes: vt ille verſus eſt: quem ſupraiam poſui. Sin vero ſic dixiſſet. Oratio eſt vox ſignificatiua: cuius partes extra ſignificant aliquid vt oratio: illas orationes in diffinitione reliquiſſet: quaruꝫpartes ſimplices ſunt: vt eſt ſocrates ambulat. Sedcum dicit orationis partes ita ſignificare vt dictio-
nes non omnino vt affirmationes ⁊ ſimplices ⁊ compoſitas hac diffinitiue concluſit. Simplices quidemidcirco ꝙ quelibet ſimplex paruiſſimaqꝫ oratio nomine ⁊ verbo coniungitur: que ſunt ſimplices dictionescompoſitas vero: que cum habent orationes in partibus: partes ipſe habent ſimplices dictiōes: que ip̄eſimplices dictiones totius corporis partes ſunt: vt cūdico ſi dies eſt lux eſt: dies eſt: ⁊ lux eſt: partes ſūt totius orationis. Sed rurſus harum partium partesſunt dies ⁊ eſt: ⁊ rurſus lux ⁊ eſt: que rurſus totiusorationis per quam dico ſi dies eſt: lux eſt: partes ſūtſed dies ⁊ eſt: ⁊ rurſus lux ⁊ eſt: ſūt ſimplices dictiones. Quo circa etiam compoſitarum orationum partes indubitanter: ita ſemper ſignificant vt dictionesnon vt affirmationes: aut quedam orationes. Quare hanc diffinitionem Ariſtoteles recte conſtituit.Ad hanc ergo ſententiam locum hunc Alexander expedit: Illud quoqꝫ addens ſepe Ariſtotelem de affirmationibus dicere dictiones: quod diſtinguere volens: cum diceret ita ſignificare partes orationis tāquā dictionem: ne forte dictionem hanc aliquis ī affirmationem ſuſciperet: addidit vt dictio non vt afffirmatio: tanquā ſi diceret: duplex quidem eſt dictiovna ſimplex: alia vero affirmatio. Sꝫ ita partes orationis aliquid extra ſignificant: vt ea dictio: que eſtſimplex: non vt ea que eſt affirmatio: ⁊ huiuſcemodiquodāmodo intellectum tota alexandri ſententia tenet. Porphyrius quoqꝫ in eadem ſententia eſt: ſedin vno diſcrepat: cuius expoſitio talis eſt. Dictio inquit eſt ſimplex nomen: ⁊ ſimplex etiam verbum: etex duobus compoſitum: vt cū dico ſocrates: vel rurſus ambulat: vel equi ferus: procedit etiam nomendictionis ad orationes quidem: ſed ſimplicibus verbis ⁊ nominibus coniunctas: vt cum dico ſocrātes.Plato ⁊ ſi ſit ex compoſito nomine: vt eſt equi ferus⁊ homo. He orationes quamquā coniuncte ſint atqꝫimperfecte: tamen dictionis nomine nuncupatur: necnon etiam tranſit nomen hoc dictionis vſqꝫ ad perfectas orationes: quas enunciationes nuncupari poſterius eſt dicendum. Eſt auteꝫ enunciatio ſimplex: vt ſiquis dicat ſocrates ambulat. Et hec dicitur affirmatio: huius negatio eſt: Socrates non ambulat. Simplices ergo enunciationes ſunt affirmationes vel negationes: que ſingulis verbis ac nominibus componuntur. Itaqꝫ cum dico cum dies eſt lux eſt: tota quidem huiuſmodi oratio dictio eſſe non dicitur. Compoſita nāqꝫ cōiuncta que eſt ex orationibus: que ſuntdies eſt ⁊ lux eſt. He autem ſunt affirmationes: ⁊ dicuntur dictiones. Ipſe vero affirmationes: que dictiones ſunt: habent rurſus alias dictiones ſimplicesvt eſt dies ⁊ eſt: ⁊ rurſꝰ ⁊ lux ⁊ eſt: ergo cuꝫ dico Socrates ambulat: hec oratio partes habet dictiones:nomen ſcilicet ⁊ verbum: que dictiones quidem ſuntnō tamē affirmationes. Sin v̓o dicā Socrates in litio cum Platōne: ⁊ ceteris diſcipulis diſputauit.Hec pars orationis que eſt. Socrates in litio: ipſaquoqꝫ eſt dictio: ſed non vt ſimplex nomen vel verbum: que dictiones quidem ſunt non tamen affirmationes: neqꝫ vt affirmatio: ſed tantum vt imperfectaoratio que verbis tamen nominibuſqꝫ compoſita eſt:ꝙ ſi ſic dicam ſi homo eſt animal eſt. Hec rurſus oratio habet dictiones in partibus: ſed neqꝫ vt ſimplices dictiones: neqꝫ vt imperfectas orationes: ſed vtperfectas: ſimpliceſqꝫ affirmationes: ⁊ vna eſt affirmatio animal eſt: alia vero homo eſt. Tota. vero ip̄aoratio