Druckschrift 
1 (1499) Opera philosophica minora et theologica
Entstehung
Seite
82v
Einzelbild herunterladen
 

Nicolaus Iudecus Uenetus: Petro Paſqualico Patricio Ue. Sal̓. Nullus fere liber Ariſtotelis eſt in ea facultate: quā greci Logicen appellant. Petre ſuauiſſime cuius a pluribus tentata ſit expoſitio: quiqꝫ minus intelligatur (de recentioribus loquor) qͣꝫ hic qui τἕριέρμ ήῦειασ ab eoinſcriptus eſt. Nam grecarum litterarum ignari corrupte legunt omnia: ſapientiſſimi philoſophi ſenſa confundunt. Neqꝫ difficile admodum ſit iſtoꝝ Neotericorum errata ꝑuidere. Nam in ipſo ſtatim limine ignorantiam ſuam manifeſtiſſime oſtendūt. Occurrit mihi nunc ridicula quedā Gratiadei eſculani expoſitio: quā nontacebo. Ille enim hunc Ariſtotelis librum ab eo loco concepit interpretari: vbi deſierat diuus Thomas. i. abillis verbis. Similiter aūt ſe habent: ſi vniuerſalis nominis ſit affirmatio: vt omnis eſt homo iuſtus. negationon omnis eſt homo iuſtus. Omnis eſt homo non iuſtus. non omnis eſt homo non iuſtus. Sed ſimiliter angulares contingit veras eſſe inuicem. Contingit autem aliquando. Hic tria dicit: tria peccat eſculanꝰ noſterPrimū namqꝫ id quod ariſtoteles ait ſimiliter: ad numerū enūciationum: atqꝫ oppoſitionum refert: etiaꝫad conſequentiam propoſitionū. Quam ſententiam proh pudor iam reiecerat diuinus boetius. Hanc enī ante quidam ſecuti fuerant. Quare qui diligentius hoc cognoſcere volūt. illū legāt. alteꝝ eſt: ariſtotelis verba diminute legit hoc modo Similiter autem ſe habet. ſi vniuerſalis nominis ſit affirmatio: vt omnis ēiuſtus: omnis eſt homo non iuſtus. Sed non ſimiliter. reliqua. Quaſi ariſtoteles duas tantū affirmatiōes poſuerit: ex his contrapoſitas negationes (vt ait eſculanus) intelligi voluerit: cum tamen omnes greci codicesita habeant: vt nos prius diximus: atqꝫ ita legant diligentiſſimi expoſitores tum greci: tum latini. Tertium eſtin quo mirabilis iſte interpres maxime exorbitat. Nam neqꝫ propoſitiones ariſtotelico ordine diſponit: nec queſint angulares intelligit. negationem enim infinitam ſub affirmatione ſimplici: negationem ſimplicem ſub affirmatione infinita collocat: neqꝫ id ſolum in indefinitis: verum etiam in vniuerſalibus. Hoc modo.Eſt omnis iuſtusEſt oīs homo non iuſtusEſt homo iuſtusEſt homo iuſtus.Non oīs eſt iuſtꝰ Non oīs eſt homo iuſtꝰNon eſt non iuſtꝰNon eſt iuſtus Ergo angulares enunciationes appellari putat eſculanus tam eas: quarum altera ſub altera ſita eſt: qͣꝫ illas:in angulis obuerſis cōtrapoſitis cōſtituūtur: verbi gratia tam has. eſt iuſtus: non eſt non iuſtus. qͣꝫ illas eſt homo iuſtus: non eſt homo iuſtus. in vniuerſalibus eodem modo. Inquit igit̉ in indefinitis propoſitionibus fieri poſſe: vt oēs angulares ſimul vere ſint: ſiquidem que altera ſub altera: que obuerſe locate ſunt:hoc patiuntur. Idem tamen non euenire in vniuerſalibus. nam queuis contingat eas ſimul veras eſſe: quaruꝫaltera ponitur ſub altera: vt eſt oīs iuſtus: omnis eſt homo non iuſtus: tamen: obuerſe deſcriptas neqꝫveritatem ſimul: nec ſimul mendaciū ſuſcipere de cauſa: contradictorie ſint: vt eſt oīs homo iuſtus: noneſt homo iuſtus. in alijs eodem modo. en qͣꝫ turpiter labitur ſapientiſſimus iſte expoſitor. Primū enī ignorat enūciationes a boetio: cuius eſt illa traductio: quā ſequit̉: angulares appellari: eas: quas ariſtoteles καταδίαμέτγοῦ. idē lineā dimetientem oppoſite deſcriptas eſſe dicit. Deinde quod cōſeq̄ns eſt: totam ariſtotelicā deſcriptioneꝫ corrumpit. At qui ſi grecas litteras non callebat homo iſte: debuit ſaltē boetiū legiſſe. Is. nvbi ꝓpoſitiones deſcripſit: in hoc inquit ordine propoſitionū: quē ſupra deſcripſimus: que ſint angulares manifeſtū eſt. Sūt nāqꝫ affirmatiōes quidē affirmationibus: negatiōes vero negatiōibus: Audis ne eſculane angulares eſſe affirmatiōes affirmatiōibus: item negationes negatiōibus. at tu affirmatiōes negationibꝰ angulares cōſtituiſti. Eodē quoqꝫ errore tenet̉ burleus ille: qui o miſella tꝑa poſthabito diuino boetio publice legit̉ inſcholis: quē etiā qui magni philoſophi habent̉: magnopere admirantur. Qui etiā minus venia dignus eſt: meliora quidē vidit: deteriora ſecutus eſt. Nam ait quoſdā angulares ꝓpoſitiōes dixiſſe eas: que in obuerſis angulis eēt cōſtitute. Cui ſnīe ſuā incōſiderate p̄fert. Cōdēde igit̉ in ordinē ſunt ꝓpoſitiōes hoc modo.G Non omnis eſt homo non iuſtusEſt omnis homo iuſtus.Eſt omnis homo non iuſtusNon omnis eſt iuſtꝰ S Et ille dicende ſunt angulares: que diametrum obuerſe ſunt. atqꝫ hinc cōſtat in indefinitis eodem modo dipoſitis omnes contingere ſimul veras eſſe: in vniuerſalibus autem non omnes. nam queuis he vere ſint ambe oīs eſt homo iuſtus: non omnis eſt homo non iuſtus. non tamen affirmationes ſimul veritatē ſuſcipiunt: eſtomnis iuſtus: eſt oīs homo non iuſtus. Sed pleniorem expoſitionem: diligentiorem errorum reprehenſionem audies: cum hoc anno diuinum hoc opus enarrabo. Ceterum vt haberent omnes ariſtotelicarum rerumſtudioſi iuratiſſimum aliquem eius philoſophi interpretē: recognoui quāta potui diligētia boetij tranſlationem conſulto greco exemplari: eius ampliſſimos comentarios: in ꝗbus non tantum boetium ip̄m audies: verum etiam porphirium: alexandrum: herminium: ſirianum: aſpaſium. videbiſqꝫ quantum ab his diſtent neoterici. Suſcipies igitur boetium noſtrum: dum erit impreſſus: ei niſi primum in bibliotheca tua locum dederiſnon dabis tertium. Uale.