In librum de interpretatione editio prima
¶ Quattuor differentijs contingentium futuroruꝫ diuerſitas conſtat. Aut enim id quod affirmatur: ⁊ negatur in futurū: vtrūqꝫ erit verū: aut vtrūqꝫ falſumaut vnum verū: falſum alterum definite: aut vnū verū falſū alterū indefinite. Non eſſe quidē ⁊ affirmationē ⁊ negationē verā ī his ꝓpoſitionibus: que d̓ repꝰ cōtingentibꝰ in futurū proponūt̉: per hoc demonſtrauit ſuperius quod ait. Manifeſtū eſt qm̄ neceſſeeſt verū dicere. alterum ipſoꝝ: ſi oīs affirmatio veravel falſa. Utraqꝫ .n. nō erunt ſimul in talibus. Neqꝫenim fieri poteſt: vt in contradictoria propoſitionumoppoſitione vtraſqꝫ veras quiſqͣꝫ valeat inuenire.Nunc autem monſtratur: quoniam ne hoc quideꝫ fieri poteſt: vt vtreqꝫ ſint falſe. ait eniꝫ. At vero: ne hocquidem nobis contingit dicere: quoniam neutruꝫ verum eſt ideſt vt affirmatio nec negatio: contingeretautē vtrāqꝫ eſſe falſam affirmationē .ſ. ⁊ negationeꝫſi nec quod diceret affirmatio: futuꝝ eſſet: nec qd̓ nōeſſe negatio diceret: non eſſet. Ita enim fieret: vt neceēt: quod affirmatio eſſe p̄dicauit: nec nō eēt: qd̓ negatio non eē propoſuit. Siquis ergo hoc ita dicat: primum inquit illud inconueniens: atqꝫ īpoſſibile ē: qd̓ īcōtradictoria propoſitione cum affirmatio falſa ſit:nō ē vera negatio: ⁊ rurſus cum negatio falſa ſit falſa quoqꝫ affirmatio ſit. Hoc enī ī ſolis contrarijs cōtingebat: nō ēt īcōtradictoria oppoſitione. In hac. nvnam ſemper verā eſſe neceſſe ē: ſemper alterā falſā¶ Ad hec ſi verum eſt dicere. quoniam album eſt⁊ magnum: oportet eſſe vtrūqꝫ. Si vero erit cras:oportet eſſe cras. Si autem neqꝫ erit neqꝫ nō eritcras: non erit vtrumlibet vt nauale bellum. Oportebit enim neqꝫ fieri nauale bellum. neqꝫ non fieri. Que ergo contingunt inconuenientia. hec ſunt⁊ huiuſmodi alia. ſi omnis affirmationis ⁊ negationis. vel in his que in vniuerſalibus dicūtur vniuerſaliter. vel in his que ſunt ſingularia. neceſſe eſt oppoſitarum hanc quidem veram eſſe. illam vero falſam. Nihil autem vtrumlibet eſſe in his que fiuntſꝫ omnia eſſe ⁊ fieri ex neceſſitate. Quare nō oportebit neqꝫ cōſiliari. neqꝫ negociari. quoniam ſi hocfacimus. erit hoc. ſi vero non hoc. non erit hoc. nihil enim prohibet in milleſimū annum hunc quidem dicere hoc futurum eſſe. illum vero non dicere. Quare ex neceſſitate erit. quodlibet eorum verum erat dicere tunc. At vero nec hoc differt. Siꝫaliqui dixerint contradictionem. vel non dixerintManifeſtum eſt enim. quoniam ſic ſe habent res⁊ ſi non hic quidem affirmauerit. ille vero negauerit. non eniꝫ propter negare. vel affirmare erit velnon erit. nec in milleſimum annum magis ꝙͣ ī quātolibet tempore. Quare ſi in omni tempore ſic ſehībebat. vt vnum diceretur vere. neceſſe erat hocfieri. ⁊ vnūquodqꝫ eorum que fiunt. ſic ſemper ſehabebat. vt ex neceſſitate fieret. Quando enim vere dicit quis. quoniam erit. nō poteſt nō fieri. ⁊ qd̓factū ē: verū erat dicere ſemper. quoniā erit.¶ Addidit quoqꝫ aliud: quo magis id quod dicitur: videatur incongruum. Omne enim quod predicitur infuturum: ſi vere predicitur: erit. Siquis enim dicat īpreſenti tempore: hoc animal quodlibet albuꝫ eſt: velmagni corporis. ⁊ hoc vere pronūciet: albū ⁊ magnū
illud animal eſſe neceſſe eſt. Ita etiā ī futuꝝ: ſi ꝗs vere dicat: qm̄ hoc aīal cras albū fiet: ⁊ corporis vaſtioris: neceſſe eſt cras vtraqꝫ contingere: vt ⁊ albū fiat:⁊ corporis vaſtioris. Sin vero falſo aliꝗd predicat̉: neceſſe eſt nō eſſe quod dicitur: ſi ſit affirmatio: vt ſiꝗsaffirmet falſo futuꝝ nauale bellū: neceſſe eſt non fieri: quod a falſa affirmatione p̄dicitur. At ſi ſit falſa negatio: neceſſe eſt fieri: qd̓ falſa negatio futurum noneē p̄dixit. ſin v̓o vtraqꝫ falſa ſunt: nec erit ex neceſſitate quod dicitur: quia definite affirmatio falſa eſt necnō erit qd̓ dicit̉ ex neceſſitate: quia definite eſt falſanegatio. Unde ſit vt vtrumlibet qd̓ eſt in rebꝰ omnino perimatur: vtraqꝫ enim neceſſario ſunt ⁊ ex neceſſitate cōtīgūt: ⁊ eſt neceſſitas illa īpoſſibilis. Nam ſiquis dicat cras futuꝝ nauale bellū: aliuſqꝫ neget: ⁊ ꝓnūciet nō futuꝝ: ſi vtraqꝫ ſint falſa: neceſſe quidē eritnō eſſe cras nauale bellū: qm̄ affirmatio: que illud dicit futurū: falſa eſt. Rurſus neceſſe eſt eſſe cras nauale bellū: qm̄ negatio: q̄ dicit cras nō futurū: ipſa quoqꝫ mentitur. Quare neceſſe erit ⁊ eſſe nauale bellum⁊ non eſſe: quod eſt īpoſſibile: ⁊ preter cōmunē cogitationis naturam. Non eſt igitur verū vtraſqꝫ ⁊ ſimul ideſt affirmationē negationēqꝫ mentiri. Que ergo inquit contingūt incōueniētia: hec ſunt ⁊ huiuſmodi: ſi quis dicat vel in his q̄ vniuerſalia ſunt ⁊ vniuerſaliter predicātur: vel in his que ſingularia in propoſitionibus enūciātur: vnā neceſſario definite eſſeverā: definite alteram falſam: talia illū inquit inconuenientia cōſequēt̉: ⁊ alia ſimilia. Hoc .ſ. dicēs: de ſuperioribus argumētis: in quibus oſtēdebat oīa ex neceſſitate cōtingere: ſiquis vnā verā definite: alteramdiceret definite mendacē. Que nā v̓o aſſerat alia īcōueniētia īpoſſibiliaqꝫ cōcurrere hiſ ꝗ vnā definite verā ꝓponūt. hec ſūt ſiquis enim proponat vnā eſſe verā: alterā falſā: tollit (vt ſupradictū ē) id quod ē vtrūlibet in rebꝰ: ⁊ oīa eſſe vel fieri ex neceſſitate conſtituit. Nihil caſu: nihil a ꝓpria volūtate. vnde ſit: vt neqꝫ negociari ſit vtile: nec inire actū: qͣ oīa cōſilij rōnetractant̉. ipſum .n. cōſiliū ſuperuacuū ē: cū oīa quecūqꝫ futura ſint: neceſſe ſit euenire. quid enim vnuſꝗſqꝫdicat: ſi hoc faciā. illud mihi euēiet atqꝫ cōtīget ſi vero hec: illa res eueniet. ⁊ .n. nihil ꝓhibet quemuis illūaffirmare aliꝗd eſſe faciēdū. aliū vero negare cū oīavi neceſſitatis eueniant. Nā ſi oīa que fiūt nūc: antealiquis vere prediceret: quis dubitat quin illa que facta ſunt: immutabili violētia neceſſitatis euenerint.Hoc enim quod ait. Quare ex neceſſitate erit qd̓libꝫeoꝝ verū erat dicere: ſed ne illud videat̉ incongruuꝫquod rerū euentū nō ex ipſa reꝝ natura: ſed ex propoſitionū veritate ⁊ falſitate indicamus. Nūc ſcrupulūipſe diſſoluit dicens. At vero nec hoc differt: ſi aliquidixerint cōtradictionē vel nō dixerint. Ad tollēdū .n.priuādūqꝫ cōſiliū: quod nihil oīno hoīes oporteat cōſiliari: parum valet aliꝗd ante predici. ſiue enim dicatur aliquid: ſiue non quicquid vere predici potuiſſet:illud etiam ſiue predicat̉: euenire neceſſe ē. iccirco. nvere predicit̉: qꝛ vere predici poteſt: iccirco vere p̄dici poteſt: qꝛ īmutabiliter futurum eſt: quare futuꝝ ē:ſi predicit̉ vere: nec tantū ſi predicit̉: ſed etiam ſi p̄dic̄i vere poteſt. ſiue enim predicat̉: ſiue non predicat̉quicquid vere predici poteſt: hoc ex neceſſitate futurum eſt. Manifeſtū eſt enim inquit quod ſi ſic habeat res: ſiue vnꝰ eam affirmet: alius neget: ſi cuenturaeſt nihil illi negatio efficit: ſi euentura non eſt: nihilaffirmatio prodeſt. Non enim inquit propter negare