In librum de interpretatione editio prima
nſqꝫ ad earum genera prima peruenias. Proponenao enim ab affirmatione ⁊ negatione ad enūciationem quod eſt genus: aſcenſum eſt. Ab enuntiationead enunciationis genus: quod eſt oratio: ꝓpoſitionēoperis leuauit: diuerſo tn̄ modo de cunctis diſputat.MPrius enī de oratione: poſt de enunciatione: deindede affirmatione: poſtremo de diffinitione negationis ediſſerit conuerſo .ſ. ordine. Sed hoc poſterius liquebit. Quod āt prius negationem poſtea propoſuitaffirmationē: nihil intereſt cum omnes ſpecies equene ſibimet ſint ⁊ vni generi equaliter ſupponantur.Quocirca ſi affirmatio ⁊ negatio enunciationis ſpecies ſunt: rectum eſt quālibet earū prius indiſcrete ꝓponere. Quemadmodū autem affirmatio ⁊ negatioſpecies enunciationis ſint: ⁊ hec earum genus. Secūda editione monſtrandum eſt.Sunt ergo ea que ſunt in voce earum que ſunt īanima paſſionum note. ⁊ ea que ſcribuntur eorumque ſunt in voce. Et quemadmodum nec littereomnibus eedem. ſic nec eedem voces. Quorumautem he primorum note. eedem omnibus paſſiones anime ſunt. ⁊ quorum he ſimilitudines res iāeedem. De his quidem igitur dictum eſt in hisque dicta ſunt de anima. Alterius eſt enī negocij.¶ Quoniam nomen ⁊ verbum in definitionibus ſuisſignificatiua paulo poſt propoſiturus eſt: primum explicat quorum ſint ſignificatiua quecunqꝫ ſignificantideſt que deſignent ipſum nomen ⁊ verbum. Totaautem ratio ſenſus huiuſmodi eſt. Tria ſunt ex quibus omnis colloquutio diſputatioqꝫ perficitur: res: ītellectus: voces. Res ſunt quas animi ratione percipimus: intellectuqꝫ diſcernimus. Intellectus vero quibus res ipſas adiſcimus. Uoces quibus id quod intelectu capimus: ſignificamus. Preter hec autem triaeſt aliud quoddam: quod ſignificat voces. eē ſunt littere. harum enim ſcriptio vocum ſignificatio eſt: cuꝫigitur hec ſint quatuor: reſ: intellectus: vox: littera. rēcorripit intellectus: intellectum vero voces deſignātipſas vero voces littere ſignificant. Intellectus veroanime quedam paſſio eſt. Niſi enim quandam ſimilitudinem rei quā quis intelligit in anime ratione patiatur: nullus eſt intellectus. Cum enim video orbemvel quadratum: figuram eius mente concipio: ⁊ eiusmihi ſimilitudo in anime ratione formatur patiturqꝫanima rei intellecte ſimilitudinem: vnde fit vt intellectus ⁊ ſimilitudo ſit rei: ⁊ anime paſſio. Horum autērurſus. iiij. due ſunt naturales: due ſcd̓m hominumpoſitionem. Uoces namqꝫ ⁊ littere ſecundum hominum poſitionem ſunt. Intellectus autem ⁊ res naturaliter. Hoc illo approbatur: quod apud diuerſas gentes diuerſis vocibus vtuntur ⁊ litteris. Iccirco quoniam ipſi ſibi voces: quibus vterentur: ⁊ litteras quibus ſcriberent: compoſuerunt. Intellectus autem ⁊res nullus poſuit. Sed naturaliter ſunt. Neqꝫ enimquod apud romanos eſt equus: apud barbaros ceruꝰSed apud diuerſas gentes eadem rerum natura eſtpreterea neqꝫ quod nos intelligimus eſſe equum: canem barbari putāt. Sꝫ eadē apud diuerſiſſimas gentes ſubſtantiarū intellectuumqꝫ ratio eſt conſtitutaQuare due harum ſunt ſecundum hominum poſitionem: ideſt voces ⁊ littere: duę ſecundum naturamres ⁊ intellectus. Nunc ergo hoc dicit: quoniam voces quidē ſignificant intellectum: ipſas ēt voces littere ſignificant. Sunt autem intellectus anime paſſio-
nes. ⁊ voces quidem ⁊ littere naturales nō ſunt quēadmodum enim vox non eadem apud omnes: ita neclittere. Sed intellectus ⁊ res eadē apud omneſ quaſlibet diuerſiſſimas gentes inuenies. Atqꝫ hoc eſt quodait. Sunt ergo ea que ſunt in voce earum que ſunt inanima paſſionum note. Idem ipſe inquit voces intellectus ſunt anime paſſiones ſignificant: eorumqꝫ ſuntſignificatiue ergo ea que ſunt in voce ſignificant illas⁊ earum ſunt note: que ſunt anime paſſiones. Animeautem paſſiones intellectus ſunt. Igitur ea que ſuntin voce: intellectuum qui ſunt anime paſſiones: noteſunt: eoſqꝫ ſignificant. Quoniam his ideſt vocibꝰ oīſſignificatur intelligentia mentiſqꝫ conceptio. At veroquod addidit: ⁊ ea que ſcribuntur eorum que ſunt invoce: tantumdem valet: quantuꝫ ſi diceret. Note ſūtlittere que ſcribuntur verborum ⁊ nominum que ſūtin voce: monſtrauit igitur voces intellectuum eſſe ſignificatiuas: ⁊ litteras vocum: nunc de eoruꝫ naturapertractat dicens. Et quemadmodum nec littere oībus eedem: ſic nec eedem voces. hoc ad monſtrandūvalet voces ⁊ litteras poſitione conſtitui non naturaEtenim diuerſe apud diuerſos ſunt voces ⁊ littere: ⁊quemadmodum littere eedem apud omneſ hominesnon inueniuntur: ita quoqꝫ nec voces. Quare he ſecūdum poſitionem ſunt: quod ipſe reticuit velut planuꝫManifeſtum enim eſt: quod per gentes ſingulas permutatur: hoc non natura conſtitutuꝫ eſſe: ſed poſitione. Quod vero addidit. Quorum autem he primorūnote ſunt: eedem omnibus paſſioneſ anime ſūt ⁊ quorum he ſimilitudines: res iam eedem. Ad hoc pertinet: vt naturales eſſe res intellectuſqꝫ declaret. Ideꝫnamqꝫ (vt dictum eſt.) intellectus paſſiones quidemanime ſunt rerum vero ſimilitudines. Ergo nūc hocdicit: quorum he ideſt voces: de quibus ſupra dixeratnote ſunt: eedem ſunt anime paſſiones: ⁊ vt nec littere ſunt eedem: ſic nec eedem voces. Quoruꝫ ergo hevoces ſignificatiue ſunt: ideſt paſſionuꝫ anime: he ſūtapud omnes eedem. Significant autem voces illa q̄ſunt in intellectibus. Intellectus. igitur anime paſſioeſt apud omnes homines non diuerſa. Ergo naturalis apud omnes homines eſt animi cōceptio: atqꝫ anime paſſio. Quorum ſunt note ea que verſantur in vocibus. Docet autem ⁊ res quarum ſunt ſimilitudinesintellectus ⁊ anime paſſiones: eſſe non poſitione ſednaturaliter conſtitutas. Iccirco ꝙ he res quarum ſimilitudines ſunt intellectus: qui ītellectus anime paſſiones ſunt: apud omnes eedem ſunt. hoc eſt enim qd̓ait ⁊ quorum ſimilitudines ſcilicet anime paſſiones: qͣſunt ſimilitudines rerum: res etiam eedem. Ac ſi diceret. Quorum intellectus ſunt ſimilitudines: qui intellectus anime paſſiones ſunt: ideſt rerum apud oēseedem ſunt. quod autem ita poſuit. Quorum autemhe primorum note. hoc ſentit. De vocibus enim dicitquoniam quorum voces primorum note ſunt: apudomnes eedem ſunt anime paſſiones. Uox enī etiam ītellectum rei ſignificat ⁊ ipſam rem. Vt cum dico lapis ⁊ ipſum lapidem ideſt ipſam ſubſtantiaꝫ deſignatSed prius intellectum: ſcd̓o vero loco ſignificat. remErgo non omnia que vox ſignificat: paſſiones animeſunt: ſed illa ſola que prima: primus eniꝫ ſignificaturintellectus: ſecundo vero loco res: ſed intellectus paſſiones anime ſunt: quorum ergo primorum note ſuntvoces: eedem ſunt apud omnes homines anime paſſiones. Eſt alia quoqꝫ ſcriptura hoc modo ſe habens.Quorum autem he primorum note: he omnibꝰ paſ-