Druckschrift 
1 (1499) Opera philosophica minora et theologica
Entstehung
Seite
57r
Einzelbild herunterladen
 

Prima editio in predicamenta

continuata diſpoſitione ſubiunxit. Priuari autem tunc dicimus vnumquodqꝫ ſuſceptibilium habitus. quando id quod natum eſthabere: quando natum eſt habere. nullo hꝫ.Quid ſit priuatio hac ariſtoteles diffinitione concluſit. Naqꝫ enim quecunqꝫ non habent viſum: ceca dicuntur. nec v̓o ſurdum eſt omne quod non ſentit auditum. nemo enim neqꝫ parietem cecum dixerit: necſurdum lapideꝫ: nec̄ quicquid huiuſmodi eſt. Sed eaſola priuari dicimus habitu: quecunqꝫ aut habuerebabitum eoqꝫ caruere: aut habere potuere nonhabent. Parietem autem iccirco non dicimus cecuꝫ in eo viſus naturaliter venire potuit. Paruosvo catulos quibus viſus non eſt: non ſatis digne aliquis cecos eſſe pronuntiet. Eo enim tempore nondūnaturaliter viſuꝫ habere poſſunt. Si vero exhauſtisdiebus quibus his oculi patefieri lucem haurire naturaliter poſſunt: non habeant viſum: eos cecos eſſemanifeſtum eſt. At vero neqꝫ oſtrea dicuntur edentula: qm̄ naturaliter non habent dentes. ſꝫ nec infantulos quibus adhuc nondum huiuſmodi etas eſt: vthabeant dentes vocamus edentulos: ſed ſi aut is quiante habuit denteſ amiſerit: aut quo iaꝫ tempore habere naturaliter debet: dentes non habet: vt ſi quispuerorum ſeptimo anno omnino nullum creauerit:illos iure edentulos appellamꝰ: atqꝫ hoc eſt: quod ait Edentulum enim dicimus non qui non habetdentes: nec cecum qui non habet viſum ſed quando qui debuit habere. non habet. quedam enim ageneratione neqꝫ dentes neqꝫ viſum habent. ſednon dicuntur edentula neqꝫ ceca.Hoc eſt non omne quod non videt cecum: nec quoddentes non habet: edentulum appellamuſ. Plura .n.ſunt que aut omnino aut certo tempore naturaliterhec habere non poſſunt: ſed eſt illa priuatio quotiensis habitum non habet: qui habere naturaliter poteſt eo tempore cum iam per naturam illius eſſe compos habitus poſſit: vel ſi habens quis retinenſqꝫ habitum: illum cuiuſlibet incurſione caſus amiſerit: vtin pueris iam adultis ſi non habeant dentes. quonam homines ſunt poſſunt habere: quod ſi habētesamiſerint. edentuli dicuntur. ſi v̓o omnino non creuerint dentes quoniam iam pueris atqꝫ adultis vt dentes haberent naturaliter poterat euenire: id quod caſu aliquo vel egritudīe officiente factum eſt: eos edētulos habitu dentium priuatos eſſe nominamus. Priuari vero habere habitum non eſt habitꝰ priuatio. habitus enim eſt viſus priuatio vero cecitas eſt. habere viſum non eſt viſus. nec cecumcecitas. priuatio enim quedam eſt cecitas. cecumv̓o eſſe priuari non priuatio eſt.Mic veriſſima ratione mōſtratur: vtrum ea que ſubpriuatione atqꝫ habitu cadant: priuationes ſint atqꝫhabitus an minime. nam quoniam habitus eſt viſuspriuatio vero cecitas: ſub habitu vero eſt habere viſum: ſub priuatione cecum: vtrum habere viſuꝫidem ſit quod ipſe qui habetur viſus: vtrum idemſit cecum eſſe quod cecitas: perſpicaciter intuentibusaliud quoddam eſt habere aliquid: aliud quod habetur. Tres namqꝫ res ſunt in eo quod eſt habitus: isqui habet: ea res que habetur: habere: ut eſt is quividet: ipſe viſus: hoc ipſum quod ex vtriſqꝫ ſit exeo ſcilicet qui videt viſu: quod eſt videre. Diſtat au

tem videre ab eo qui videt: hoc ipſum videre rurſus a viſu Aliud eſt enim id quod ſit qͣꝫ is qui facit.Uidere autem videns operatur: aliud eſt igitur videre qͣꝫ videns. Diſtat autem videre etiam a viſu. alid̓namqꝫ eſt id quod ſit qͣꝫ id qd̓ geritur. videre autēper viſum fit. Diſtat ergo videre ab eo ipſo (qui ipſuꝫvidere efficit) viſu. ſed videre viſum habere eſt: viſūautem habere habitum retinere eſt viſus habituseſt. Non eſt igitur idem habitus quod eſt ſub habitu .i. quēlibet habitum retinere. Eodem quoqꝫ modo etiam in priuatione. Illic quoqꝫ tres ſunt res: isqui priuatur: hoc ipſum quod ſit ideſt priuari. ipſūquo quis priuatur .i. ipſa priuatio: Quod ſi diſtat isqui habet eo ipſo quod eſt habitum habere. Diſtatis qui priuatur eo quod eſt priuari. Quod ſi etiam diſtat quod eſt habere habitum illo ipſo habitu qui habetur: Diſtat neceſſario id quod eſt priuari illaipſa .ſ. priuatione qua quiſqꝫ priuatur. Quare neqꝫid quod ſub habitu eſt habitus appellari poteſt: neqꝫid quod ſub priuatione priuatio. Recte igitur dictuꝫeſt habitum habere non eſſe habitum priuariqꝫeſſe priuationeza cui rei alia quedā validior vis argumentationis adiūgitur: quā ariſtoteles ita ꝓnunciat Amplius ſi idem eſſet cecitas et cecum. vtrūqꝫ de eodem predicaretur. Sed cecus dicitur. homo cecitas vero nullo modo homo dicitur. Si idem inquit eſſet cecitas quod eſt eſſe cecum: dequocunqꝫ cecum eſſe diceretur de eo quoqꝫ cecitaspredicaretur. ſed cecum eſſe dicimus hominem: cecitatem v̓o eſſe ipſum hominē nullus dicit. quare quoniam in vtriſqꝫ diuerſa eſt predicatio: de quo cecitas dicitur non de eodem dicitur cecum: rurſumqꝫde quo cecum eſſe predicatur: is cecitas eſſe non poteſt: non eſt dubium. quin aliud ſit cecum eſſe qͣꝫ cecitas .i. priuationem eſſe aliud qͣꝫ priuari. ſed qͣꝫuis diſtent: equali tamen oppoſitionis vice iunguntur: qd̓ipſe loquitur ſic. Oppoſita v̓o etiam hec videntur eſſe ideſt priuari habitum habere. tanꝙͣ priuatio habitus. modus enim oppoſitionis idem eſt. nam ſicut cecitas viſui oppoſita eſt. ſic cecum eſſe ad viſum habere oppoſitum eſt. Equa namqꝫ proportione ſibi priuatio atqꝫ habitusopponuntur: ea que ſub priuatione habitūqꝫ clauduntur. Cur enim ſi priuatio atqꝫ habitus ideſt viſus cecitas ſibi ſūt oppoſita: non etiam videre atqꝫcecum eodem modo inuicem ſibimet opponantur.Quare qͣꝫqͣꝫ hec diſtent tamen modus in his oppoſitionis equalis eſt. Non eſt autem neqꝫ id quod ſub affectionenegatione iacet. affectio negatio. affirmatio namqꝫ oratio eſt affirmatiua. negatio oratio negatiuahorum v̓o que ſub affirmatione negatione ſuntnulluꝫ eſt oratio. Dicuntur autem etiam hec eſſeoppoſita alterutris tanꝙͣ affirmatio negatio.in his modis oppoſitionis eſt idem. Sicut enimaffirmatio aduerſus negationem oppoſita eſt utſedet ei que non ſedet. ſic res que ſub vtroqꝫ poſite ſunt ſedere non ſedere. Ad quartam oppoſitionis ſpeciem tranſitum fecit:que ſecundum affirmationeꝫ negationemqꝫ dicitur.Affirmatio autem eſt que aliquam rem alicui quadā