Druckschrift 
1 (1499) Opera philosophica minora et theologica
Entstehung
Seite
51v
Einzelbild herunterladen
 

Prima editio In predicamenta

Aliud vero genus qualitatis eſt ſecunduꝫ quod pugillatores vel curſores vel ſalubres inſalubres dicimꝰ.Sed qui hoc querunt ignorare videntur illud eſſe ſolum genus: quod ſuper ſe alid̓ genus non habeat Illud vero ſolum ſpecieꝫ: quod ſub ſe nulla ſpecies claudat. illa vero que inter genera generaliſſima ſpecieſqꝫ ſpecialiſſimas ſunt: communi poſſe generis ſpeciei nomine nuncupari. Quocirca quoniam de ea ſpecie qualitatis ariſtoteles tractat: que nondum ſit ſpecies: ſpecialiſſima: ſed magis generis prima ſpecies:huiuſmodi ſpecies que poſſit eſſe genuſ: nihil abſurdum eſt eandem ſpeciei generis loco ponere. Sꝫut ſunt quedam qualitates: a quibus denominationequadam facta quelibet illa res dicitur: vt ab albedine album: vel a luxuria luxurioſum: vel quicquid huiuſmodi eſt. in his que ſecundum potentiam naturalem non ita eſt. Ars enim ipſa pugillatoria non eſtpoſita: a qua pugillatores dicamus. Pugillatores .n.non dicūtur ab eo vſuꝫ pugillatorie artis exerceātſed ab eo ad eam ſecundum potentiam naturalemaffecti ſūt. quocirca quos dicimꝰ pugillatores a pugillatoria dicti ſūt neqꝫ ab ea d̓nomēari poſſūt: ſꝫ magis a pugillatoria arte pugilles appellantur. Pugillis enim eſt: qui pugillatoria arte vtit̉. atqꝫ hoc idemin ceteris licet videre. In his ergo nulla certa qualitas eſt: a qua cetera nominentur. Sed ſi qua tameninuenienda atqꝫ exprimenda ſit: talis eſt quaꝫ ipſe ariſtoteles hoc modo denunciat: que ſit ſecundum potētiam aliquid faciendi: vel impotentiam aliquid patiēdi. Pugillatores enim curſores iccirco dicimus:habeant potentiam faciendi: ideſt currere atqꝫ eſſepugiles. Salubres vero denominamꝰ: ipſi habeātaliquam quodammodo impotentiam aliquid patiendi. qui enī minus ab extrinſecꝰ accidentibus patiturhic de ſanitate ſecurus ē. qui ſanitate ſecurus eſtillum ſalubrem eſſe re vera poſſumus predicare. Aliav̓o eſt qualitas que ſecundum nihil patiendi impotētiam dicitur. vt eos quos inſalubres vocamus. hi enīimpotentiam habent nihil patiendi: iccirco habeant potentiam aliquid cito patiendi. quod ſi quis eſtqui ab extrinſecus accidentibus aliquid facile patiat̉:ille potens eſt facillime egritudini ſubiacere: ſecundūquam potentiam inſalubres dicimus. etiam ſi ſint ſani. Eodem quoqꝫ modo durum dicitur molle. Durum enim eſt quod habet potentiam non citius ſecari. quod enim durum eſt: difficillime aliqua ſectionediuiditur. Molle autem quod habeat impotentiamdifficilius ſecari. quod quoniam molle ſecatur facile:ſecundum impotentiam difficilius ſecari molle dicimus. Et hec eſt ſecunda ſpecies qualitatis. nunc tranſeamus ad tertiam. Tertia vero ſpecies qualitatis paſſibiles qualitates paſſiones. ſunt autem huiuſmodi. vt dulcedo amaritudo auſteritas omnia his cognata. amplius calor frigus albedo nigredo. Et quoniam he qualitates ſunt. manifeſtum eſt. Quecunqꝫ enim iſta ſuſceperint. qualia dicuntur ſecundūea. ut mel quoniam dulcedinem ſuſcipit. dulce dicitur. corpus album eo albedinem ſuſcipit.Similiter auteꝫ ſeſe habent in ceteris. Tertium genus qualitatis ꝓponit. nos in parteꝫqualitatis ſpeciemqꝫ conuertimus paſſibiles qualitates paſſiones. He autem a ſe plurimum diſtant: ta

men cum vtraqꝫ qualitates ſint vtraqꝫ prius docetpoſt vero que eorum diſtantia eſſe videatur ediſſerit prius eorum conuenientia proponit exempla.quid ſint paſſibiles qualitates dicens ait. vt dulcedo.vel amaritudo: calor frigus: nigredo albedo:alia his cognata. hec que ſuperius comprehenſa ſuntqualitates eſſe illa ratione confirmat: quaꝫ in primordio de qͣlitatis diſputatōe ipſiª qͣlitatis reddideratDiffinitionē enī qualitatis p̄dixerat. ſecundū quāquales vocamus. Quod ſi ſecundum qualitates quales vocamus. ab amaritudine vero vel a dulcedineamaruꝫ vel dulce dicitur: A nigredine atqꝫ albedinenigrum atqꝫ album: quis dubitet has eſſe qualitatesin quibus qualitatis cōuenit diffinitio. Illa enim ſemper eiuſdem nature eſſe creduntur: quecūqꝫ eiuſdemdeſcriptionis finibus terminantur: vt ſiqua res diffinitionem hanc que eſt animal̓ rationale mortale ſuſceperit eam hominem manifeſtum eſſe eſt. quocirca ſi hec quas paſſibiles qualitates vel paſſionesdixerat: ſuſcipiunt qualitatis diffinitionem eo qualia dicuntur que illa ſuſceperint: has etiam conſtateſſe qualitateſ. Paſſibiles vero qualitates dicuntur hecque illas ſuſceperint qualitates. aliquid patiant̉.neqꝫ enim mel quod aliquid paſſum ſit. iccirco dicitur dulce. nec aliquid aliud huiuſmodi. ſimiliterautem his calor frigus paſſibiles qualitates dicūtur. non ipſa que eas ſuſcipiunt. aliquid paſſaſint. ſed quoniam ſingula eorum que dicta ſunt. ſecundum ſenſuum qualitatem paſſionis perfectiua ſunt. paſſibiles qualitates dicuntur. dulcedoenim quandam paſſionem ſecundum guſtum efficit. calor ſecundum tactum ſimiliter auteꝫ ali Paſſibilium qualitatum exempla conſtituerat dulcedinem vel amaritudinem: frigus atqꝫ calorem: albedinem atqꝫ nigredinem: que cum paſſibiles qualitates ſint: non tamen vno eodemqꝫ modo paſſibiles qualitates dicuntur ſed longe diſtant rationes: qbus hec omnia qualitates paſſibiles appellantur: vprius dulcedo vel amaritudo: calor frigus paſſibiles qualitates dicuntur: non quo ea que ſunt dulcia:aliquid extrinſecus patiuntur: nec vero ea que ſuntamara: ex aliqua paſſione ſaporem aſperum amaritudinemqꝫ ſuſceperint. Neqꝫ enim mel aliquid paſſumeſt: vt ei dulcedo eſſet in natura. nec vero abſinthiuab vlla aliqua extrīſecus paſſione amaritudinis horror infecit. quocirca hec his ſimilia non iccirco dicūtur eſſe paſſibiles qualitates: ipſe aliquid paſſe ſintſed ex his paſſiones quedam in ſenſibus dimittantur. Namqꝫ ex melle dulce eſt dulcedo quedam inguſtu relinquitur: ſimulqꝫ etiam calor frigus paſſionem quādam ſenſibus faciunt. Patimur dulcedinēcum aliquid dulce guſtamus: ſimulqꝫ ſecundum caloris frigoris qualitatem talium ſenſuum paſſionemſubimꝰ. Quocirca calor frigꝰ amaritudo atqꝫ dulcedo: iccirco paſſibiles qualitates dicuntur: quod ſecundum ſenſuum qualitatem quandam in nobis efficiātpaſſionem: non ipſa extrinſecus aliquid patiantur Albedo autem nigredo alij colores non ſimiliter his que dicta ſunt. paſſibiles qualitates dicūtur ſꝫ hoc quod he ipſe qualitates ab aliquibꝰ paſſionibus innaſcuntur. Quoniam vero paſſibiles qualitates etiam colores