Druckschrift 
1 (1499) Opera philosophica minora et theologica
Entstehung
Seite
30v
Einzelbild herunterladen
 

Secunda editio In porphi.

re ſpecie differentia differat. predictum eſt inillorum ad ipſum differentijs. quatuor igitur ſumptis generis differentijs ad alia. tribus vero differentie: duabus ſpeciei. vna autem proprij ad accidens. decem erunt omnes quarum. quatuor queerant generis ad reliqua ſuꝑiꝰ demōſtrauimus: Quoniam diſſerentias communitates generis addifferentiam ad ſpeciem ad accidens ad propriuꝫperſecutus eſt. Idem quoqꝫ de ceteris ſacere contendens predicit: quot omnes differentie poſſunt eſſe:inter ſe comparatis commixtiſqꝫ rebus his que ſuprapoſite ſunt efficiantur. Sunt autem. xx. nam cumquinqꝫ ſint res: vnaqueqꝫ res earū ſi a quatuor alijſdifferat: quinquies quater. xx. differentie fiunt: quodappoſitarum litterarum manifeſtatur exemplo. Sitquinqꝫ res veluti quīqꝫ littere. a. b. c. d. e. diſſerat igitur. a. quidem ab alijs quattuor ideſt. b. c. d. e. fient qͣttuor differentie. rurſus. b. differat ab alijs quattuorideſt. a. c. d. e. erunt rurſus quattuor que ſuperioribuſiuncte octo coniungunt. c. vero tertia a reliquis differt quattuor .ſ. a. b. d. e. que quattuor differentie ſuperioribus octo copulate. xij. reddunt. Quarta. d. ſireliquis quatuor comparetur: differat eque ab eiſdēa. b. c. e. fient igitur rurſus quattuor ſuperioribusxij. appoſite. xvj. cōpulant. Quod ſi vltima. e. ab. alijsquatuor differat .ſ. a. b. c. d. fient alie quatuor differentie: que compoſite prioribus. xx. perficiunt. ſit quidēhuiuſmodi deſcriptio.b c d e(a c d e) a b d e(a b c e) a b c d Que cum ita ſint: in generibus quoqꝫ ſpeciebusceteris idem conſiderabitur. Erunt ergo quatuor diſferentie quibus genus a differentia ſpecie proprio accidentiqꝫ diſiungitur. Alie rurſus quattuor: quibꝰ diſferentia a genere ſpecie proprio atqꝫ accidenti diſcrepat Rurſus quattuor ſpeciei ad genus diſferentiamproprium atqꝫ accidens. Quatuor etiā proprij ad genus differentiam ſpeciem atqꝫ accidens. Quatuor inſuper accidentis ad genus differentiam ſpeciem atqꝫ proprium. Que coniuncte omnes. xx. explicant diſſerentias. Sed hoc ſi ad numeri referatur naturamcomparationiſqꝫ alternationem. Nam ſi ad ipſas differentiarum naturas vigilans lector aſpiciat: eaſdeꝫſepe ſumptas differentias inuenit. Quo enim genusdiffert a differentia: eodem differentia differt a genere. quo differentia diſtat a ſpecie: eodem ſpeciesa differentia diſgregatur: in cunctis eodem modo.In hac igitur diſputatione differentiarum quam ſupra diſpoſui: eaſdem adnumeraui ſepius. Itaqꝫ ſi diſferentiarum ſimilitudines ſubtrahamus decem fientomnino differentie: quas ad preſentem tractatum velut diuerſas atqꝫ diſſimiles oportet aſſumere. Ageenim differat genus a differentia ſpecie proprio atqꝫaccidenti quattuor differentijs quas ſupra iam diximus. Item ſumamus differentiam diſtabit hec a genere primum: dehinc a ſpecie: proprio: atqꝫ accidentiſed quo diſcrepet a genere iam ſuperius explicatumeſt cum diceremus quo genus a diſferentia diſcreparet. Detracta ergo hac comparatione quoniaꝫ ſupracommemorata eſt relinquuntur tres differentie: quibus differentia a proprio a ſpecie accidentiqꝫ diſiungit̉: iūcte ſuꝑioribus. iiii. vii. reddūt differētiasPoſt hanc ſpecies ſi ſumatur quattuor quidem eiuseſſent differentie ſecundum numeri diuerſitatem:

ad genus differentiam proprium atqꝫ accidens comparatur. Sed priores due comparationes iam dicteſunt: Namᵇ quo ſpecies differat a genere: tunc dictum eſt cum quid genus differret a ſpecie dicebamquid vero ſpecies a differentia diſtet commemoratum eſt: cum differentie ad ſpeciem diſſimilitudinesredderemus. Quibus detractis due ſuperſunt integre atqꝫ intacte ſpeciei ad propriū accidens diſcreꝑantie. Que iuncte cum. vii. ix. differentias cōpulantproprij vero ſi ad numerum differentie conſiderent̉.quattuor erunt .ſ. ad genus differentiam ſpeciem atqꝫ accidens comparati: quarum quidem tres ſuperiores differentie dicte ſunt. Nam a genere ꝓpriūdiſtet tunc dictum eſt: cum quid genus a proprio diſtaret oſtendimus. Rurſus quid proprium a differentia diſcrepet: in colligenda diſtantia differentie. proprijqꝫ ſuperius demonſtratum eſt. quid vero propriūdiffert a ſpecie: tunc expoſitum eſt: quando quid ſpecies diſtaret a proprio dicebatur. Reſtat igitur differentia vna proprij ad accidens: que ſuperioribus iuncta. x. differentias claudit. Accidentis vero ad ceterapoſſent quidem eſſe quattuor: niſi iam omnes probarentur eſſe conſumpte. Nam quid differat vel genusvel differentia vel ſpecies: vel proprium ab accidentiſupra monſtratum eſt: nec ſunt plus differentie diuerſe accidentis ad cetera: qͣꝫ ceterorū ad accidens. Itaqꝫ ſit vt cuꝫ ſit quinqꝫ rerū numerus: ſi prima aſſumatur iiii. fiant differentie. Si ſecunda tres: vincanturqꝫ ſecunda rei ad ceteras differentie a prima ad ceteras vna tantum diſtantia. Nam cuꝫ prima habueritquattuor: ſecunda retinet. iii. tertia vero ſi aſſumaturduas habebit differentias: que vīcātur a primis. iiii.differentijs duabus. Quarta ſi ſumatur vnam habebit differentiam: que vincitur a primis quattuor difſerentijs tribus. Quinta vero quoniam nullam habebit omnino differentiam nouaꝫ totis. iiii. a prima differentijs ſuperatur. atqꝫ hoc numerorum gradu quidem vſqꝫ ad denarium numerum tenditur: quattuortres: due: vna: vt generis quidem. iiii. diſferentie vero tres. Speciei. ii. proprij .i. accidentis nulla eſt. prime generis quidem comparationes. iiii. nouas tenētdifferentias. ſecunde vero differentie comparatiōestres nouas tenent. vna enim ſuperius adnumerata ēvīcitur auteꝫ a primis. iiii. nouis differētijs vna tm̄.ſpeciei v̓o tertia comparatio duas tm̄ habet differentias nouas. duas quippe ſuperiꝰ enumeratas cognoſcimus. vincitur a quattuor primis duabus tantumdifferentijs nouis. proprij vero vnā tm̄ retinet nouāquoniam tres habet ſuperius numeratas: vinciturqꝫa prima nouis tribus differentijs. quinti vero accidētis comparationes quoniam nullam retinent nouamdiſferentiam totis quattuor a primis generis traſcenduntur. Atqꝫ ad hunc modum ex. xx. differentijs ſecūdum numerum. x. ſecundum diſſimilitudinem contrahuntur: vt tamen has ſecundum diſſimilitudineꝫ diſferentias non in quinario tantum numero: verum inceteris notas habere poſſimus: talis dabitur regulaque plenam differentiarum diſſimilitudinem in qualibet numeri pluralitate reperiat. Propoſitarum .n.numero rerum ſi vnum dempſeris: atqꝫ id quodpto vno relinquitur: in totam ſummam numeri multiplicaueris: dimidium eius quod ex multiplicationefactum eſt coequabit̉ ei pluralitati quam propoſitaꝝrerum differentie continebant. Sūt ergo res qͣtuora. b. c. d. his aufero vnum: fiunt tres has igit̉ qua-