Prime editionis In porphi. li. ii.
quod cum vnius cigni inſeparabile fortaſſe accidensſit album: animal non ſolum de cigno predicatur ſedetiam de albis omnibus ⁊ non albis animalibus. Atv̓o accidens de ſolis tantum illis quibus inſeparabiliter continetur: vel quibus ſeparabiliter. Nam principaliter de indiuiduis dicitur. Quare conſtat multode pluribus predicari genus quam accidentia predicantur: quod accidentia principaliter de indiuiduis.Genera vero de īdiuiduis ⁊ de ſpeciebus ⁊ de differentijs predicantur. Sed nunc illas differentias accipiamus quibus genus diuiditur: non quibus ſpeciesinformantur. Hoc auteꝫ eſt. Quoniam duas diximꝰdifferentiarum formas: vt alie ſint diuiſibiles: alie cōſtitutiue. Conſtitutiuas illas diximus: que ſub eodeꝫfilo poſite ⁊ ſub alternis generibꝰ deſcēdentes ſpeciēquandam reformant atqꝫ efficiunt: vt eſt rationalevel mortale que hominis ſpeciem conſtituunt. Aliasvero diuiſibiles: que genus diuidunt non ſpeciem informant: ideſt rationale ⁊ irrationale: mortale ⁊ immortale. Nunc de illis differentiis iſte tractatus habetur: que genus diuidunt: non que ſpeciem conſtituunt. Nam ille que genus diuidunt: in differentiarumintegro loco accipiuntur. Namqꝫ rationale mortalisgenus eſt. Porro mortale hominis genus eſt: ⁊ iſteconſtituunt ſpeciem. At vero rationale irrationalisſpecies nō eſt: neqꝫ genus. Nec mortale immortalisneqꝫ genus neqꝫ ſpecies ē. Atqꝫ ideo quoniam propriaꝫ vim differentiarum iſta retinent: que neqꝫ genera neqꝫ ſpecies ſibi inuiceꝫ eſſe poſſunt. Ipſas nūcdifferentias accipiamus: ī quibus nulla quantuꝫ adgenus eſt ſpeciemqꝫ communitas. Eſt autem generis differentia. Namqꝫ genus a propriis differentijspriuſ eſt. Nāqꝫ ſi abſtuleris genus: omnes ſimul differentias abſtuliſti. Naꝫ ſi abſtuleris animal: rationaleatqꝫ irrationale non remanent. Porro autem ſi rationale abſtuleris: remanet animal. Sed ſi vtraſqꝫ interimeris differentiaſ .i. rationale vel irrationale. poteſt tamen quoddaꝫ intelligi: quod ſit ſubſtantia animata ſenſibilis .i. animal. Ita genus ſublatuꝫ omnesſecum auferet differentias. Sublate differentie genus ſecum non interimunt. quod intelligentia genꝰremanet ideſt quoniaꝫ poteſt animal intelligi preterdifferentias ſubſtantiam animatam atqꝫ ſenſibilemvt eius tantū diffinitioneꝫ animo capias ⁊ eſſe dicasQue autem talia ſunt: vt ipſa interempta interimant: non ſimul alijs interemptis ipſa interimanturpriora ſunt illis que poſſunt interimere. Eſt etiamalia differentia: quod genus ſemper in eo quod quidſit predicatur: vt dictum eſt: differentia vero in eoquod quale ſit. Sed hoc frequentius inculcatum eſt:atqꝫ ideo id a nobis pretermittendum eſt. Eſt autēalia differentia: quod ad omnem ſpeciem vnum ſemper genus aptatur. Homo enim vnum tantum genus habet: vt animal appelletur. In vnaꝫ autem ſpeciem plurime differentie poterunt commodari. Nāqꝫ homo ⁊ rationale eſt: que differentia eſt: ⁊ mortale: que eadem differentia eſt: ⁊ ſenſibile quibus ſcilicet omnibus ab alijs differt. Differt enim his omnibus quod ſenſibilis eſt ab inſenſibilibus: quod rationalis: ab irrationabilibus: quod mortalis ab immortalibus. Eſt etiam alia differentia que ſuperius dictaeſt. Nam genus ſpeciei ita eſt ut materies: differentia v̓o vt figura. Nā ſicut in eris materiem veniēsfigura ſtatuam efficit: ita animali ideſt generi veniēsdifferentia ideſt rationale vel irrationale facit homi
nis vel pecudis ſpeciem. Que autem communitatesvel proprietates generis fuerunt: hactenꝰ dixit ⁊ fotaſſe erunt etiam alie: que propter breuitatem ſuperſedende atqꝫ omittende ſunt.¶ De communibus generis ⁊ ſpeciei.Unc autem de generis vel ſpeciei cōmunitatibus proprietatibuſqꝫ tractatur: ⁊ dicit genus ⁊ ſpecies commune habere depluribus predicari: ſicut dictum eſt. NamIM. genus ⁊ de ſpeciebus pluribus predicatur⁊ earum indiuiduis. Et item ſpecies de ſub ſe plurimis indiuiduis appellatur: ⁊ hic quoqꝫ ille ſpecies accipiuntur: que genera non ſunt. Nam ſi ſubalterneaccipiuntur: non magis ſpecies quam genera videbuntur. Nam qͦ ſubalterne ſpecies ſunt: etiam genera ſunt: ⁊ erit abſurdum ⁊ huic propoſitioni inconueniens de generum inter ſe differentiis communibuſqꝫ tractare. Accipiuntur igitur ille tantuꝫ ſpeciesque vere ſpecies ⁊ magis ſpecies appellantur. Eſt ētalia eorum communio: quod ſicut genus a ſpecie primum eſt: ſic ſpecies ab indiuiduis prime ſunt. Namſi genus auferas: ſpecies abſtuliſti. Si ſpecies abſtuleris: genera non peribunt. Porro ſi ſpecies abſtuleris: indiuidua morientur Si indiuidua interierunt:ſpecies manent. Eſt etiam his alia communio: quodquemadmodum genus quid ſit tantum declarat: ſicetiam ſpecies. Nam totum quod eſt rationale atqꝫ irrationale: a genere declaratuꝫ eſt. Dicitur eniꝫ quicquid fuerit ratiōale vel irrationale: id eſſe animal. ſicigitur totum quid ſit a genere declaratum. Porroautem quid ſit tota hominum diuerſitas ideſt indiuiduorum: a ſola ſpecie declaratur: cum dicitur homo. Nam ⁊ ſcyta ⁊ indus ⁊ totū quicquid ī īdiuiduiseſt: vno ſolo hominis ideſt ſpecie nomine continetur¶ De proprijs generis ⁊ ſpeciei.Iſſertis igitur generis ſpeciciqꝫ communionibus ad proprietates eorum vel differentias tranſitum fecit dicens: differre inIter ſe genus ⁊ ſpecies quod genera ſpecies continent nunquaꝫ rurſus genera ab ſpeciebusproprijs continentur. Oportet autem (vt dictum eſtin hoc tractatu non ſubalternas ſed magis ſpeciesconſiderari. Genus enim plurimarum ſpecierum ēcontinens: ⁊ vnum omnium: ⁊ totum omnibus ⁊ ſingulis Quod ſi ita eſt: ⁊ genus a ſuis ſpeciebus ſingulis maius eſt atqꝫ ideo eas dicitur continere non eſtdubium quin ea ipſa genera que continēt ſpecies: abhis ipſis contineri non poſſint. Inſuper omnia genera preiacent: hoc videtur dicere: quod omnia generaprius ſint ab his ſpeciebus: que ſub ipſis poſite continentur. Nam ſicuti materies prima eſt ab illa re: queveniens in materiam formam conſtituerit atqꝫ figurauerit: ſic etiam prius eſt genus ab illa ſpecie: quamveniens differentia formabit atqꝫ cōſtituet. Niſi enīin generibus differentia venerit: ſpecies nunqͣꝫ conſtituētur. Quare preiacent ideſt preſūt: ⁊ ātiꝗoraſunt genera ſpeciebꝰ ſuis. Atqꝫ ideo ſi genera interimantur: ſpeciēs quoqꝫ peribunt Nam ſi animal ſuſtuleris: hominem pecudemqꝫ ſuſtuliſti. Si vero ſpecies interimantur: non continuo genus interibit. Nāſi homo interierit: animal continuo non interemptūeſt: alia enim remanebit ſpecies: de qua ipſū animalideſt genus predicetur. Atqꝫ ideo genera ab ſpeciebꝰ ſuis priora dicuntur: ⁊ quod omnia genera vniuoce de ſpeciebus predicentur: ſpēs ipſe de generibusnunqͣꝫ