Druckschrift 
1 (1499) Opera philosophica minora et theologica
Entstehung
Seite
10v
Einzelbild herunterladen
 

Prime editionis In porphi. li. ii.

omnino. Nūc v̓o genus quod ait: pro animalis nomine intelligendum eſt. Item dii atqꝫ homines cumvtriqꝫ rationales ſint: mortalis tamen nomine adiecto differunt diſcrepantqꝫ. Sic igitur differentiaeſt qua ſingula differunt: ſed non ſimpliciter: ſed illas tantuꝫ differentias huiuſmodi eſſe putandum ē:que ſubſtantiam proſint que ad id qd̓ eſt quecūqꝫſpecies poſſit eſſe aliqua pars quod huiuſmodi ē. Siequus atqꝫ quorum vtrorūqꝫ vnum genꝰ eſt animal: a ſe differunt rationali atqꝫ irrationali qualitate: attamen iſta ratiōabilitas irratiōabilitas ē ī ſubſtantia ipſarum ſpecierum hoc modo. neqꝫ equꝰpoteſt eſſe ſine irrationabilitate: neqꝫ homo ſine rationabilitate: Atqꝫ ideo iſte differentie proſunt ad aliquid eſſe ſpeciei acomodate: ſubſtantie ipſiuspartes ſunt. Nam cum homo ex his differentiisſtet .i. rationali mortali: rationale mortale ſolumpoſitum pars eſt ſubſtantie hominis. Nam ſi vtraqꝫſimul vnum hominem faciunt. non eſt dubium quinad ſubſtantiam hominis efficiendam vnaqueqꝫ eaꝝres pars eſſe videat̉: Quare ille differētie qͣcūqꝫproſunt ad eſſe: neqꝫ partes ſubſtātie cuiuſlibet ſpēiſunt ſpecifice dici non habēt quāuis ſola hoc vna ſpecies habeat. Nam ſi homo nauigat poteſt dici animal nauigabile. Sed nauigare in ſubſtantia hominis non vertitur. Neqꝫ enim homo inde ſubſiſtit. qꝛnauigat. quāuis hoc nullum aliud animal habere poſſit .i. nullum poſſit animal nauigare. Eodem modoeſſe rhetorem vel grammaticum. Has igitur differētias que ad eſſe non proſunt ſed tātum artem aliquāſcientiamqꝫ cōmemorant: non ponimus ſpecificasquamuis vna quelibet animalis id ſpecies habeat.Ergo conſiderandū eſt: vt quotiens dicimus diffinitionem differentie illam differentiam eſſe: qua differant ſingula: illam ſignificari differentiam intelligamꝰ: que ad aliquid eſſe prodeſt. que eſt alicuiꝰ parsſubſtantie ſpeciei. Illa v̓o que ad eſſe non proſunt inhoc genere differentiarum quāuis ſingule cuiuſqꝫſint non ponamus. Sed quoniam de differentia dictum eſt: de proprio explicemus. Tunc fabius. vt anor conſequens eſt. De proprio.Roprium quattuor dicitur modis. DiVcitur namqꝫ proprium quod vni ſpeciei¶¶ Axaccidit. etiam ſi non omnibus. Et ego. Quattuor ergo modis propria diuiduntur.Eſt enim proprium quod vni accidit: ſi non omnibꝰvt eſt rethor vel geometer: vel grammaticus: Hecv̓o omnia vni ſoli ſpeciei. ideſt homini accidunt: nontamen omnibus. Neqꝫ enim omnes homines grammatici vel rhetores vel geometre ſunt: atqꝫ ideo vocabitur hoc proprium quod vni ſit: ſi non omnibusEſt item alia proprietas que eſt omnibus etiaꝫ ſi nonſoli. Nam bipes omni homini accidit. Omnis enimhomo bipes eſt: non ſoli hominuꝫ ſpeciei accidit: ſedetiam quibus. Eſt item tertium proprium quod omni ſoli aliquo tempore accidit: ideſt in pubertatepubeſcere: in ſenectute caneſcere. Namqꝫ omnibus hominibus euenit: nulli alij ſpeciei niſi ſoli hominum: aliquo tempore. conſtitutum enim tempuseſt vel adoleſcentibus pubeſcēdi: vel ſeneſcentibuscaneſcendi. Neqꝫ enim a. vi. anno vel ſeptimo aliꝗspubeſcit: aut a viceſimo cāeſcit niſi forte aliquid accidit noui. Quartum proprium eſt: quod vni ſpeciei ac

cidit: omnibus ſub eadem ſpecie indiuiduis: omni tempore. Nam riſibilem eſſe hominem: vni ſpeciei ſolū .i. homini contingit: omnibus ſub eademſpecie indiuiduis. Omnes enim ſinguli homines rident: omni tempore. Nūqͣꝫ enim tempus fuit vtcumqꝫ ridere non poſſit. Sed riſibile dico poteſtatenon actu. Namqꝫ ſi non rideat homo tamen quiaridere poteſt: riſibilis appellatur: Et ſunt integrevere propria iſta que vni omnibus omni tempore inſunt. Namqꝫ hec ſpeciebus ſuis cōuerti poſſuntSi enim dicas quid eſt homo. Riſibile. Si quid eſtriſibile interroges homo predicabis. Illa v̓o alia bipes: vel grammaticus propria quidem ſunt ſed conuerti non poſſunt. Nam grammaticus ſemper homo: homo v̓o non ſemper grāmaticus. Et ecōtrariohomo ſemper bipes eſt: econtra bipes ſemper homo eſt: Et hinnibile ſimiliter magis propriumᶜ equieſt. Nam eodem modo hec proprietas ad ſuaꝫ ſpeciēconuerti poteſt. Nam ſi dicas: quid eſt equus: hinnibilem reſpondebis. Si quid eſt hinnibile equus predicabitur. Sed qm̄ de propriis dictum eſt de accidenis ſequens tractatus habeatur. De accidenti. Definit porphyrius accidens ſic.IEcidens eſt quod infertur aufertur ſine eius in quo eſt interitu. Hoc autem dicere videtur: illud eſſe accidens ſinequo poteſt conſtare illud cui accidit: vt puta ſi fortecaſu aliquo cuiquam facies irrubuerit: abſcedente rubore illeſa facies permanebit: ſicut eueniente non leſa eſt. Diuidit ergo accidēs in ſeparabile in inſeꝑarabile. Nāqꝫ ſeparabile accidens eſt: vt puta ſi quisſedeat vel ambulet: inſeparabile eſt: vt ſi dicas coruūnigrum: cignum album. A quibus hec accidentia ſeparari non poſſunt. Naſcit̉ autem huiuſmodi dubietas: vtrum ſuperior diffinitio vera ſit oīum accidētium nomen includat. Nam quoniam ſunt quedā (vtipſe ait) accidētia inſeparabilia: in his talis definitiovidetur cōuenire non poſſe. ſi ſeparari non poſſunt: ī illis ē vera diffinitio: que dicit accidēs eſſeqd̓ īferri auferri pōt ſine eiꝰ ī quo ē īteritū.īſeparabilia ſunt: auferri non poſſunt. Sed hec vehemēs queſtio ſoluitur ſic: quod hec ipſa diffinitio deaccidētibus facta ē ptāte non actu: intelligētiaveritate: qꝛ ethiops coruus colorem amitunt:ſed ſine iſto colore ad intelligentiam noſtram poſſūtſubſiſtere. Nam verū eſt: quoniam ethiopem aut coruum color niger nunquā deſerit. Sed ſi quis intelligat colorem iſtum ethiopē vel coruum poſſe amittere: plumarum tantum color in coruo mutabitur:erit auis alba ſpecie forma corui: ſi quis hoc intelligat. At v̓o hominis ideſt ethiopis amiſſo nigro colore erit eius ſpecies candida: ſicut etiam aliorum hominuꝫ. Ergo hoc non ideo: quia fiat dicitur: ſed ideoquia ſi poſſet fieri huius accidentis ſuſceptrix ſubſtātia non periret. Quod ipſe hoc demonſtrat. Poteſt autem ſubintelligi coruus albus: ethiops colorem ſuū perditurus ſine interitu ſuo quo color fuitNihil ad ſpeciem impedit ſi ethiops vel coruus amiſſo colore in proprie ſubſtantie natura permaneat. eſtautem alia diffinitio: que eſt huiuſmodi. Accidens ēquod contingit alicui ineſſe non ineſſe. Nam qd̓in ſubſtantiam non uertitur: id accidens eſſe dicimꝰideſt non in ſubſtantiam inſitum: ſed extrinſecus veniens. Ergo ea que contingunt eſſe non accidentia