ANNALES BERTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 856. 857. 47
tiguum stationique munitissimum® deligunt; ubi iemem quietitransigunt.
Edilvulf b rex occidentalium Anglorum Roma rediens,Iudith, filiam Karli regis, mense Iulio desponsatam, Kalendis cOctobribus in Vermaria 1 palatio in matrimonium accipit, eteam 11 , Ingmaro Durocortori Remorum e episcopo benedicente,imposito capiti eius diademate, reginae nomine insignit 2 , quodsibi suaeque genti eatenus fuerat insuetum; patratoqueregiis apparatibus utrimque atque muneribus matrimonio,cum ea Brittaniam, regni sui ditionem, navigio repetit.
Ludoicus imperator Italiae et Hlotbarius, frater eius, rexFranciae, cum Karlo puero, germano f suo, apud Urbain*conveniunt. Ubi adeo pro regni paterni portionibus dissident,ut pene armis inter sese decernant S; Karlo tamen, fratri suo,Provinciam et ducatum Lugdunensem iuxta paternam dis-positionem distribuunt, eripientibus eum a fratre Lotharioobtimatibus, qui illum moliebatur in clericum tonsurare.
Saraceni de Benevento Neapolim fraude adeuntes, vastant,diripiunt et funditus evertunt.
857.
Pyratae Danorum 5. Kalend. Ianuar. Loticiam Pari-siorum invadunt atque incendio tradunt. Hi vero qui apudinferiora Ligeris morabantur Turones et omnia circumquaqueloca usque ad Blisum castrum depraedantur.
Aquitanorum 11 aliqui persuasione occulte conspirantiumFrancorum quorundam in Karlum a Karlo 1 admodum puerodeficientes, Pippino sociantur. Karlus rex et Lotharius, neposeius, sacramentis vicissim exhibitis foederantur, similiterLudoicus rex Germaniae 11 et Ludoicus imperator Italiae.Pippinus Danorum pyratis 1 sociatur, Pictavorum civitatemdevastat et multa alia Aquitaniae loca depopulat. Lothariusconcubinis abutens, uxorem suam reginam abicit.
In urbe Colonia Agrippina, Guntario episcopo adstante,in aecclesia beati Petri nubes densissima desuper crebris ful-minibus incubat, cum subito fulgor" 1 in modum ignis persubgrundia 4 eiusdem aecclesiae intrans, unum sacerdotem etunum diaconum unumque ex laicis interficit, ac terrae ab-
a) munissimum diligunt 1; congruum d. Chr. Norm. b) Ediluuf corr. Ediluulf 1.c) Kalendas Octobribus 1. d) eum corr. eam 1. e) Romorum corr. Remorum X.f) e corr. 1. g) decernent 1. b) Aquitonorum corr. Aquitanorum X. i) Kalocorr. Karlo 1. k) Germamani§ 1. 1) pyratos corr. pyratis X. m) fulgur im
modum 1.
1) Verberie ad Isaram (Oise) prope Seniis (dep. OiseJ. 2) V. for-mam coronationis LL. I, p . 450. 3) Orbe ad Orbam , lacum Neuen-
burgensem influentem. 4) Pars tecti prominens , qua aquae a muroproliciuntur; Gallice l souvronne\