Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Annalium Bertinianorum auctores inde ab anno 830. ss.i,p.4i9.rebus quarum memoriam posteris tradiderunt coaetaneos etHludoioici imperatoris ac Karoli Galliae regis imperio sub-ditos fuisse, cum universa operis ratione, tum locis non-nullis' 1 , qui maiore id evidentia ostendunt, datur intelligi.

Prioris partis auctor, qui maiorem imperatoris venerationem,addito ei semper domni titulo, prae se fert, stylo impeditioreet dicendi genere minus claro et castigato utitur, quippequi e. g. vocem hostis pro exercitu, hostiliter pro exercitia-liter 2 , perdonare 3 , deponentia et activa pro passivis* etpassivum pro activo i * , indicativum pro coniunctivo 6 * , plus-quamperfectum pro imperfecto 1 , verbum habere pro per-fecto 8 , debere pro futuro 9 , usurpet. Vivente eum adliucimperatore scripsisse, verba a. 832. sicut ei mos est testantur,medio anno 835. operi finem imposuisse, diversa exindescribendi ratio evincit. Nomen eius pariter ac conditionemignoramus; citra tamen Carbonariam vixisse a. 834. appa-ret 10 . Annis 741829. annales Laurissenses cum Einhardicontinuatione ad verbum exscripsit, insertis tantum, a. 749.

750. et 754. tribus haud magnae molis notitiis. Annorum830835. historiam medias inter res praesens composuit.

Secundam operis partem Prudentio, claro olim Trecen-

1) E. g. anno 836; ac nostra ex parte firmatum; a. 849: cui Ingmarns

. . praesidet; a. 862: qui Salomon duce habitant in Niustria; a. 867:gener Salomonis, cuius consilio plurimum utitur; a. 869: aliis exeniisquae regnum illius admodum gravant. 2) A. 830. 832. 833.

3) A. 834; Italorum'perdonare, Gallorumpardonner'. 4) A. 831.

832. 833. 5) A. 832. 6) A. 832: cum Mogantiam venit; cumque

. . cognovit; cumque . . pervenit. 7) A. 834: ut . . reliquisset; qua-

liter . . potuisset; ut . . illi concessisset et ut . . reverteretur. 8) A. 834

quae dicta habuerat = quae dixerat. 9) A. 832: illi promissum

est . . ut omnes . . ei auxilium ferre deberent. 10) Certe hoc loco

citra non eo sensu dictum puto, quo postea cum cis coniunctum (cis citra-

que) ponitur (= ultra), cum Prudentius saepius ultra et citra coniungat(a. 838. 841. 843). Neque tamen cis Rhenum, sed in Belgica scripsisseputandus est. Cf. Monod,Bevue critique' 1872, p. 264. G. W.