Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
48
Einzelbild herunterladen
 

48 ANNALES BERTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 857. 858.

ditis reconditur. In Augusta etiam Trevirorum Teotgaudoepiscopo cum clero et populo celebrante, nubes teterrimasuperincumbens, tonitruis a fulminibusque ecclesiam territans,turrem Campanarum sonantium comminuit tantaque tene-brositate ecclesiam implevit, ut vix alterutrum sese valerentagnoscere, visusque b est canis nimiae enormitatis in circuitualtaris discurrere, subito terrae hiatu.

Dani Sequanae insistentes cuncta libere vastant, Lutetiam-que Parisiorum adgressi, basilicam beati Petri et sanctaeGenovefae incendunt et ceteras omnes praeter domum sanctiStephani et c ecclesiam sancti Wincentii d atque Germanipraeterque ecclesiam sancti Dyonisii, pro quibus tantummodone incenderentur multa solidorum summa soluta est. AliiDanorum emporium quod Dorstatum dicitur vi capiunt totam-que Batavorum insulam et cetera loca contermina diripiunt.

Respogius dux Brittonum a Salomone et Almaro Brit-tonibus diu contra sese dissidentibus e interimitur. Quidamprocerum Karoli 1 ' regis Aquitanis sociati, multas praedaspluraque incommoda perpetrant.

Frotbaldus episcopus Carnotum, insistentibus sibi Danisin eadem civitate, pedibuss fugiens fluviumque Auduram 1natatu petens, aquis interceptus moritur 2 .

858 .

Ipso [anno 11 ], quando 3 ipse Karolus intravit in insulamSequanae dictam Oscellum 4 , ubi magnum sustinuit periculum,sicut a multis tunc fuit cognitum, et quando frater suusHludowicus super illum venit cum omni hostili apparatu, sed,largiente misericordia Dei, cum honore non recessit, domi-nicae nativitatis festo noctu et interdiu Mogontiae validus etcreberrimus terrae motus efficitur; quem etiam valida homi-num mortalitas insequitur. In territorio 1 .mare

a) tontruis corr. tonitruis 1. b) Visus l a . c) superscr. 1. d) uuicentii 1.e) discidentibus 1. f) e corr . 1. g) ibus in ras, 1. h) deest 1. i) teritoriomare 1.

1) VEure. 2) In necrologio Carnutenae ecclesiae , cuius partem ediditMabillonius t. 2. Analect. p. 550. haec caedes in annum sequentemreiiciiur , et Frotbaldus caesus dicitur: Anno incarnationis Domini 858,indict. 6. a paganis Sequanensibus facta est magna caedes Carnotis, in

qua interemti sunt Frotbaldus episcopus, Stephanus presbyter, etc.In chartario monasterii Sancti Petri Carnutensis episcopum cum canoniciset monachis cruentis gladiis mactatum fuisse legitur (intra matremaecclesiam, ed. Gu6rard I, p. 45^; nempe pridie Idus lunii. BOUQ.

3) Ilaec recessit post inserta esse , non sine causa statuit Girgensohnl. I. p. 35. 4 ) A similitudine Rostrum-Asini, Gallice *Visle de Besdane\

alias Oissel, vocatur. BOUQ . Sed de Oscel prope Bougival (dep. Seineet-OiseJ cogitavit Le Prevost ,Mem. de la soc. des antiq. de la Nor-mandie 1 IX. DEII.