Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
46
Einzelbild herunterladen
 

46 ANNALES BERTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 855. 856.

generaliter constituunt, unctoque per pontificem 3 coronamregni imponunt sceptrumque adtribuunt.

Nordmanni Ligerim ingressi, relictis navibus, pedestriitinere urbem Pictavorum adire moliuntur. Sed occurrentibusAquitanis, adeo profligati sunt, ut ultra trecentos paucievaserint 1 *. Roric et Godefridus, nequaquam arridentibussibi successibus, Dorestado se continent et parte maximaFresiae potiuntur.

Ludoicus rex Germanorum crebris Sclavorum 1 defec-tionibus agitatur.

856.

Hiems asperrima et sicca, pestilentia valida, qua magnapars hominum absumitur. Ludoicus rex Italiae, filius Lo-tbarii, super portione regni paterni in Francia apud patruossuos Ludowicum et Karlum conqueritur c , Italiam largitate aviLudoici imperatoris se asserens assecutum. Aquitani Karlumpuerum, quem nuper regem constituerant, spernentes, Pip-pinum ex monacho, qui de monasterio Sancti Medardi aufu-gerat, eductum custodia, regem simulant. Karlus rex cumRespogio Brittone d paciscens, filiam eius filio suo Ludoicodespondet, dato illi ducatu Cenomannico usque ad viam quaea Lotitia Parisiorum Cesaredunum Turonum ducit. Proceresquondam Hlotbarii filium eius Hlotharium regem Franciaeetiam sacra ratione e constituunt.

Pyratae Danorum 14. Kalend. Mai civitatem Aurelianisadeunt, praedantur f , et inpune revertuntur.

Comites pene omnes ex regno Karoli regis cum Aqui-tanii.s® adversus eum coniurant, invitantes Ludoicum regemGermanorum ad suum consilium perficiendum. Quo diutiusin expeditione Sclavorum detento, ubi et magnam partemsui exercitus amisit, isti moras illius non ferentes, Karloregi reconciliantur 2 . Et h Aquitani, spreto Pippino, Karlumpuerum, filium Karli regis, quem antea pepulerant, recipiuntet in Aquitaniam reducunt.

Iterum pyratae Danorum alii mediante Augusto Se-quanam ingrediuntur, et vastatis direptisque ex utraquefluminis parte civitatibus, etiam procul positis monasteriis 1atque villis, locum qui dicitur Fossa-Givaldi 3 Sequanae con-

a) pontifi corr, pontificem 1. b) evaserunt eorr. evaserint 1. c) conquiritur 1;cf. a. 854. d) Brittonum 1; rege supplendum censet P .; sed dux dicitur a. 868.e) unctione corr. P.;fort.: sacratione? f) prfdatur corr. pr§dantur l. g) Aqui-tanis corr. Aquitaniis 1. Ii) Exaqui spreto 1. l a ; P. emend.; Exinde Aquitani Bouq.i) momonasteriis 1.

1) Marahensium ; cf . Rudolfi Ann. h. a. 2) Cf. quae inter regem etproceres acta sunt LL . I, p, 444 sqq. 3) Eadem nominatur Chron.

Fontem. a. 854, SS. II, p. 304. De villa Jeu-fosse (dip. Seine-et-

OiseJ cogitat Dehaisnes.