ANNALES BERTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 835.836. 11
episcopus, qui eiusdem factionis velut signifer fuerat, con-scenso eminentiori loco in eadem ecclesia, coram omnibuslibera voce professus est, eundem augustum iniuste depositum,et omnia quae adversus eum patrata fuerant inique et contratotius tramitem aequitatis fuisse machinata 1 , et tunc meritoiuste digneque proprio imperii solio reformatum. Quibussollempniter® transactis, ad sepedictum palatium regressisunt; ibique Ebo in plenaria sinodo capitale crimen confessus,seque tanto, id est episcopali, ministerio indignum proclamanspropriaque scriptione confirmans, sese omnium consensu atqueiudicio ab eodem ministerio reddidit alienum 2 .
PARS II.
AUCTORE PRUDENTIO TRECENSI EPISCOPO.
His et aliis regni utilitatibus iure dispositis, omnibusquead propria absolutis, ipse imperator sanctum quadragesimaetempus in eodem palatio, sacrosanctam paschae festivitatem Apr. is.in sepedicta urbe apud memoratum Drogonem archiepiscopumcelebravit, ac deinde ad placitum suum generale, quod inStremiaco 3 prope Lugdunum 1 civitatem se habiturum 0 in-dixerat, profectus est. Quo in mense Iunio habito, et donisannualibus receptis, dispositisque markis Hispaniae, Septi-maniae sive Provinciae, ad Aquisgrani reversus est. Verumdum in eodem placito moratur, Nordmanni secunda inrup-tione Dorastadum 4 irruentes, vastaverunt atque hostiliterdepraedati sunt. Imperator autem graviter ferens, Aquis per-veniens, disposita omni e maritima custodia, Arduenna autum-nalem venationem exercuit ac deinde Aquisgrani ad hieman-dum rediit
anno ab incarnatione Domini 836.
Ubi natalis Domini festivitate celebrata, missos iterumad Hlotharium direxit, monentes f eum oboedientiae ac reve-rentiae paternae, pacisque illi concordiam multiplicenterinculcantes s. Ad quod manifestius agnoscendum iussum est,
a) sollempter corr. sollempniter l. b) inras. 1. c) habitaturum 1. d) Doro-stadum 2. e) omnia 1. f) d. paterna reverentia monens inflectere et ut 2,quam pluribus omissis. g) incultantes 1.
1) Deponens, passivi loco. 2) V. E bonis libellum ap. Flodoardum,
Hist. Rem. II, 20, SS. XIII, p. 473. 3) De Cremieux ad Rhodanum
plerique cogitarunt ; Sickel, Acta II, p. 424, Tramoye (dip. Ain) proposuit.