Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
IX
Einzelbild herunterladen
 

ANNALES BERTINIANI.

IX

olim cum nr. 697. coniunctus, membr., saec. X. satis eleganterduabus manibus exaratus, quarum altera duos tantum qua-terniones (e et f), cum initio horum annalium, altera maio-rem tam voluminis quam annalium partem conscripsit.Praemittuntur alia opera historica, Eutropius, Marcellinichronicon, Gregorius Turonensis recensionis C, Fredegarius,Annales Laurissenses maiores, ita ut grande et continuumhistoriae opus hic collectum exstet, sive ab ipso librario siveab altero quodam, cuius laborem hic sibi appropriavit.Certe vel Remis vel ex Remensi codice hoc factum est exem-plum, quippe quod in fine Odelrici archiepiscopi et cleriRemensis chartam, anno vero 789. in margine notam deTilpini archiepiscopi obitu (Hoc vero anno, ut computatumest, depositio fuit domni Tilpini episcopi 3. Nonas Septem-bris) addiderit >. Librum a Betlimanno inspectum (Arch.VIII, p. 80. 414) in usus nostros accuratissime contulit b.m. loh. Ileller. Ex eodem 1 * , tunc monasterii S. Bertinicodice,cuius exemplar cura R. P. Heriberti Rostveidi soc.Iesu descriptum est et a Ioanne Bollando eiusdem soc. Ant-werpia transmissum, primus Franciscus Duchesne Annalesedidit (Historiae Francorum SS. III, p. 150261), eiuslectionem satis accurate exprimens. Hanc editionem Mura-tori (SS. R. Italicarum II, p. 491) repetivit, Bouquet (SS.R. Gallicarum et Francicarum T. VI. VII. Vili), novacodicis Bertiniani collatione accepta, nonmdlis locis emen-datam proposuit.

1 a) Codex bibliothecae publicae Bruxellensis nr.64396451, olim S. Vedasti Atrebatensis 3 * * * * * * * , post collegiisocietatis Iesu Antwerpiensis, membr. saec. Xl, qui eademopera quae codex 1 continet, ex hoc procul dubio descripta,praeterea Annales Laurissenses minores et Vedastinos alia-que, quae SS. II, p. 192. recensentur, ubi Pertz praecipuashuius libri lectiones enotavit, quae ipsius originem satis pro-dunt 11 , ita ut nihil fere fructus ex eo percipere potuerimus.

1 ) In dorso ultimi folii haec leguntur, teste Leheuf: Karolus Martellus,

pater Pippini genitoris Karoli Magni, primus decimas ab altaribus divi-

sit et militibus tradidit, unde eternam damnationem incurrit. Quaerecentioris aetatis esse videntur. 2) Hoc Pertz probavit contra diver-

sam sententiam quam Leheuf sustinuit,Hist. de Vacad&mie des inscrip-

tione' T. XVIII, p. 274 sqq. Singulis lectionibus, praesertim loco a. 843.

eraso et a Duchesnio omisso (sed in altero codice servato) confirmatur.

Cf. etiam Dehaisnes p. m, n. 3) ItaArchiv' VIII, p. 401. et

Arndt in Gregorii Turonensis editione p. 26. Dehaisnes quidem p. II.

codicem in monasterio Lobiensi compilatum diuque servatum dicit , per-peram, ut videtur, Pertzii verbis, SS. II, p. 192, intellectis. 4) Neque

Monod assentire possum, qui l. I. p. 247. 1 «I 1* ex communi fonte

manasse statuit.