Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
X
Einzelbild herunterladen
 

X

ANNALES BERTINIANI.

2) Codex Chronici Vedastini in bibliotheca publicaDuacensi nr. 753 . nunc servatus, de quo SS. XIII,p. 674 sqq. agitur. Magna Annalium pars in hoc chronicontransiit, nunc vero, quaternione evulso, anni 830 844 . tantumexstant. Auctor librum quem prae manibus habuit tamfideliter expressit, ut fere codicis locum expleat, et quamvisplerumque etiam in mendis apertis cum 1 conveniat, nontamen hoc usus esse potest, cum nonnidla rectius et pleniusexhibeat.

Ex 1 et 2 novam editionem paravit C. DehaisnesParisiis 1871 ; quam iustis votis parum respondisse,G. Monod ostendit (Eevue critique 1872 , nr. 16 ; cf. quaemonuiGott. Gei. Anz. 1873 , nr. 1 ). Nonnullis tamen eiusadnotationibus usus sum, alias ex Bouqueti et Pertzii editio-nibus retinui; praeterea libros a VV. CCll. Simson et Dilmmlerde horum annorum historia conscriptos et quae Monod (l. I.)exposuit considui. Ad codicum vero lectionem emendendameos adhibui auctores qui Annales posteriore tempore ex-scripserunt, praesertim Aimoini continuatorem, qui inde aba. 869 . presso pede eos sequitur. Codicem Parisiensemnr. 12711 . autographon in hunc finem V. Cl. A. Molinierdiligenter excussit, ita ut nunc demum de vera eius lectione,ab editis valde diversa, referri potuerit. Acta publica abHincmaro narrationi inserta cum exemplaribus alibi ser-vatis contuli, neque tamen ea emendare volui quae ipsiauctores contra grammaticae regulas peccantes scripsissevidentur'.

G. WA1TZ.

1) Cf. quae exposuiSitsungsberichte d. Berl. Akadi 1883. p. 113 sqq.