VIII
ANNALES BERTINIANI.
Lebeuf in editione Bouquetiana loci, qualem a Prudentioprofectum fuisse existimat, restituendi periculum fecit', cuiussententiam infra quoque referemus.
Quodsi. de ope ris fi de quaerimus, magnam ei in .uni-versum auctoritatem tribuendam, Hincmarum vero, in rebuspraecipue suis, maiore circumspectione consulendum esse,ex superioribus patet. G. H. PERTZ.
Hos annales sub imperatoris Ludovici et regis KaroliCalvi auspiciis scriptos esse, ut seriem annalium publicaauctoritate susceptorum continuarent, alii contenderunt, aliiin dubium vocaverunt 1 . De qua quaestione hic agere super-sedeo, lectores ad ea remittens quae V. Cl. Wattenbach 2exposuit. Recte enim monuisse videtur, episcopos Galliae,et praesertim Hincmarum Remensem minime regibus itaaddictos fuisse, ut res in eorum favorem vel mutarent veltacerent. Neque inter turbines, quibus regnum Francorumultimis eius annis obrutum erat, hos annales in aida ser-vatos esse, sed Hincmarum, qui fere usque ad vitae termi-num eos continuavit, codicem secum habuisse, etiam Remisprofugum, ut Nortmannorum impetum evaderet, asportasse 3 ,post vero eo reduxisse, putarim.
Hincmaro vivo in epistola synodi Carisicicensis (a. 879 )quaedam ex Annalibus sunt sumta 4 * . Postea Flodoardusin Historia Remensis ecclesiae componenda eis usus est s ;Richerus librum quem conscripsit ab eo tempore incipiendumindicavit quo Hincmarus calamum deposuit 6 . Qui in mona-sterio S. Bavonis Miracula sancti conscripsit et LambertusSancti Audomari. canonicus in genealogia comitum Flan-drensmm 7 ex Annalibus nonnulla mutuati sunt. Praetereaauctores Chronici Vedastini, Annalium Mettensium 8 et Con-tinuationis Aimoini Historiae Francorum in monasterio S.Germani Parisiensi additae magnam eorum partem descrip-serunt, ita ut saeculo XI. compluria libri exemplaria inGallia et Lotharingia extitisse necesse sit. Rhenum vero hicliber, quod, scimus, numquam transgressus est, et duo tantumcodices iniqua saeculorum fata evaserunt.
1 ) Codex bibliothecae publicae Aitdomar ensis nr. 706 ,
1) Cf. Noorden, ‘HinJcmar’ p. 153, n .; Girgensolin, ‘Prudentius und
die Bertinianischen Annalen' 1875. 2) ‘Geschichtsquellen ed. 4. I,
p. 239 sqq. 3) Ita iam Noorden p. 401. 4) Cf. SS. XIII, p. 471,
n. 4 (ubi legas velim: similiter in Ann. Bert. a. 834. leguntur); p. 472,
n. 2. 7. 5) Ibid. p. 479. 507. 6) Praef.: Cuius rei initium a
vicino ducendum existimavi, cum res multo ante gestas divae memoriae
Hincmarus .... suis annalibus copiosissime annexuit. 7) SS. IX,
p. 309. 8) Annis 830—837; v. Duchesne III, p. 300.