37
semper tamen ignem sopivimus, ita quod clamor nullus fuitfactus. (14 A) In secunda tamen vice vicini tectum arderevidentes cum ejulatu et clamore accurrerunt, nos vero cumscalis tectum ascendimus, et materiam flammis detraximus.
In lioc casu non in modico eramus periculo, quia, si ignisinvaluisset, omnia concremata fuissent, et ipsi graeci Corcyrcnsesdomus suas cum detrimento vitae nostrae vindicasscnt; suntquippe Alemannis multum infesti, et faciliter contra eosinsurgunt. Igitur, cum manducassemus, litteram, quam Vene-torum Senatus nobis tradiderat, ad Capitaneum maris (tulimus),eidem cum reverentia praesentavimus; petentes ejus consiliumet auxilium in causa nostrae peregrinationis. Qui literamlegens consuluit nobis, ut cum galea nostra Venclias reverte-remus. Hoc autem cum grave nobis esse perpendisset, cumquadam indignatione dixit: Quae insipientia est in vobis, quodtanto discrimini, corporis et animae, vitae et substantiae, vosvultis exponere? Ecce iam mare repletum est crudelissimistureis, quorum manus nullatenus poteritis evadere. RevertiminiVenetias, aut in aliquo maris portu manete, donec melioresrumores audiantur. Si autem vos omnino vultis in orientemnunc proficisci, provideatis vobis de navigio, galeam istam, inqua venistis, ego non dimittam, quia S. Marci est. Hoc cumaudissemus, turbati multum a viro recessimus, tempus delibe-randi petentes. Interea verbis capitanei confractae sunt mentesmultorum , praesertim illorum episcoporum, qui cum omnifamilia sua decreverunt remeare Venetias. Aliqui etiam demilitibus nostris formidulosi erant, et ad retrocedendum parati;aliqui vero fortes et imperterriti erant, cum quibus et egosteti, et timorosos, quantum potui, animavi et confortavi,praedicando eis et allegando ex sacris scripturis, quae poterantin spem divini auxilii eos erigere. Contigit autem die quadam,me absente, quod domini milites societatis meae colloquebanturde nostra periculosa peregrinatione, et aliqui eam consulebant,aliqui vero dissuadebant formidulosi. Inter quos unus dixit:Non oportet ad verba et hortamenta, quae dicit Frater Felixattendere. Quid sibi de morte aut de vita? Ipse est fraterde observantia, et non habet divitias, nec amicos, nec honoresnec alia quae in mundo sunt, sicut nos habemus. Facilius