Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Praemolienda ad lectorem

Accipis hic, benevole lector, volumen primum operisamplissimi, quod ipsius auctoris manu scriptum atquein aedibus bibliothecae nostrae asservatum ante hostres annos reperi. Cujus quidem operis quae saeculoXVI prodiit epitome vernaculo sermone sub finemsaeculi XY ab auctore conscripta, quamvis sit tenuisadmodum et succincta itineris illius descriptio, cum abipso Robinsonio, Americano, qui inter omnes, quos abHieronymi aetate ad nostra usque tempora locorumsanctorum investigatores novimus, facile nuper princepsextitit, multis iisque meritis laudibus saepe sit nomi-nata; opus integrum quanti momenti sit et ipse judicabiset ego disputatione tertio volumini praemittenda uberiusexponam. Nolo tamen id nunc silentio praetermittere,Felicem nostrum, dum Hierosolymis versaretur, nimisnonunquam monachorum nugis atque commentis a veri-tate deductum fuisse, quamvis in urbis sanctae quoqueet illius regionis descriptione plurima eaque optimaefrugis plenissima doceat, quibus ipsius Robinsonii obser-vationes et augeri et emendari possint. Sed multomajoris illa sunt aestimanda, quae, quum suis oculisvidisset, de reliquae Palaestinae atque deserti Arabiaeregionibus, deque urbium Cahirae, Alexandriae, Venetia-rum et aliorum tunc temporis locorum conditione auctortradidit sequentibus voluminibus in lucem edenda. Quamob rem hoc jam sufficiat addere, opus ab ipso auctoreduobus voluminibus descriptum societatis litterariaejussu in tres partes divisum esse, ita tamen, ut non