Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
36
Einzelbild herunterladen
 

36

longam autem navigationem pervenimus ad insulas Gazapoleos,et ventum non habuimus, nec transivimus, nisi quantumgaleotarum pigro tractu remis movebamur paulatim.

Venimus autem ad locum quendam, ubi stat civitas supramare, in monte, bene murata, sed totaliter desolata perdraconis cujusdam flatum, ut postea dicetur, et consequenterinter montana taediosa navigatione transeuntes ad districtumquendam venimus, ubi galea fixa super aquas stabat, necremis huc aut illuc moveri poterat; sed, ut dixi, sicut palusstabat, quasi parata in profundum mergi, quia subtus eamerat vorago Abyssalis, vel terrae hiatus, qui sorbebat ibimagnam maris partem, et aquae in abyssum ibi illabebantur.Ideo stabant ibi superiores aquae, descensum in abyssumexspectantes, et quando mare in illa parte non habet multasaquas, tunc aqua rotatur, et ea, quae superius natant, des-censum minantur. Et de facto naves ibi absorberentur, sigubernatores arte non obstiterint. In illo ergo loco stetimus,et galeotae multis clamoribus et laboribus conabantur galeama faucibus istis removere, sed in vanum laborabant. Quodvidentes hi, qui erant in civitate Corcyrae, quia Corcyraminsulam et civitatem prae oculis habuimus, descenderunt adnos de Corcyra, alias Corfun, cum duabus parvis galeis, etfunes ad nostram galeam alligantes, connectentes eas adpuppes suas, et remis suas galeas trahentes cum magnaviolentia galeam nostram de faucibus abyssi extrahebant, neabsorberet nos profundum, et erepti adseendimus ad Corcyraminsulam, et post solis occubitum portum civitatis ingressisumus, qui stabat plenus navibus praedalibus, quia, ut dixerantnobis domini Veneti, Capitaneus maris cum classe armata ibierat in custodia maris. Dormivimus ergo usque mane. Maneautem facto egressi sumus in barcis ad civitatem, et eamrepletam hominibus invenimus, et multi turei ibi inter Chri-stianos deambulabant. Missa audita domunculam quandam insuburbio conduximus nos peregrini de Suevia et Bavaria, etibi coximus, comedimus, bibimus, et dormivimus. Erat autemdomuncula parva et lignea, de antiquis et aridissimis lignis.Unde contigit, quod propter excessivum ignem, quem coquendoaccendimus, ipsa domuncula bina vice realiter ardere coepit,