38
est sibi, compendiose gladio tureorum mortem subire, quam insuo monasterio mullis mortibus senescere. Et multa aliadixit, ut posset dominos avertere, ne me audirent. Quae omniafuerunt mihi relata. Postea eundem militem vice versa con-fortavi, ita quod non potuit persuaderi ad redeundum. Retinuitautem nos capitaneus VIII. diebus in Corcyra et omni dieterribiliora nobis proposuit, sed nos theutonici omnes absoluteconcordavimus, nolle redire, sed in nomine Domini Jerosolymampergere. Videns autem (1*) Capitaneus nos obstinatos innostro proposito se amplius non intromisit de nostraperegrinatione, et ita disposuimus nos ad recessum, introferen-tes in galeam ea, quae emeramus. Et cum omnes navigarevolentes essent iam in galea, et cum gaudio colloquiumhaberemus, juxta malum supra stantes, unus de prudentioribuspetivit silentium fieri. Quo facto dixit : Ecce domini et fratresmei peregrini, rem grandem, difficilem, et arduam aggredimur,peregrinando per mare. Et dico vobis pro certo, quod huma-nitus loquendo stulte facimus tanto periculo nos exponendo,contra domini capitanei maris et omnium aliorum consilium etpersuasiones. Idcirco domini episcopi et confratres nostrinobiliores, polentiores, digniores, et forte prudenliores resigna-verunt, et ad propria redire contendunt, sequentes consilia;nos vero in contrarium conamur. Ut ergo conatus noster nonsit stulta et vitiosa audacia, necessc erit, ut vitam nostramin galea reformemus, et crebrius fortissimum Dominum etsanctos ejus invocemus pro coelesti auxilio, ut cuneos inimi-corum Christi et classes eorum penetrare valeamus. His dictiscommuni sententia decrevimus, nt nullus amplius ludus cumtaxillis, aut cum chartis in galea fieret, nec litigia, juramentaet blasphemiae (perpetrarentur), et quod clerici et sacerdotesad consueta officia singulis diebus litanias adderent. In prae-dictis enim, ante illam ordinationem, multae exorbitationesfiebant; nam continuo mane, vespere, et meridie ludebant,praecipue episcopus Gebenensis cum suis, et cum hoc pessimejurabant, et quotidie contendebant, Franci enim et nostritheutonici erant in continuo certamine. Unde quidam de famu-lis domini Gebenensis percussit quendam devotum sacerdotemde nostris, et incidit in excommunicationem. Sunt enim Franci