Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EPISTOLA

F. F. F.

FRATER FEEIX FARRI

Ordinis Praedicatorum , ad Fratres Concentus Ulmensisejusdem ordinis

De peregrinatione Terrae Sanctae et Hierusalem etsanctorum montium Syon et Synai.

Rcli giosis ac devotis ac in Christo sibi delectis fratribusConventus Ulmensis, ordinis Praedicatorum, Frater Felix Fabri,ejusdem ordinis et Conventus, vester confrater, salutem inDomino sempiternam.

Petitioni vestrae, charissimi fratres, satisfacere pro posseconatus sum, qua me a vobis recedentem versus Orientem adpartes transmarinos seriosius propulsastis, exigentes, ut locatransmarina, praecipue tamen terrae sanctae loca, diligentiuset accuratius considerarem, et conscriberem, ad vosque, siDeus me reduceret, fideliter referrem.

In peregrinatione ergo existeus singula loca, ad quae mecontigit divertere, intente perspexi, situmque ac dispositionemscripto mandavi, tam terrae sanctae, quam aliarum terrarum,marium, fluminum, et locorum Syriae, Palaestinae, Deserti,Arabiae, Madian, maris mortui, maris magni, maris rubri, acInsularum ejus, et terrarum circumjacentium Graeciae, Mace-doniae, Atticae, Achajae, Albaniae, Asiae minoris et majoris,Turciae, Illyrici, Dalmatiae, Pannoniae et Histriae, Italiaeetiam et loca Germaniae siva Theutoniac, et breviter, omniaquae in tribus principalibus partibus mundi vidi, in Europa,in Asia, et in Africa, notavi et conscripsi. Siquidem has

i