Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
459
Einzelbild herunterladen
 

459

stetit, de sublimi autem sacrum lavacrum decidens cecidit incavam rupem, in qua tota illa sacra undula recepta est etservata, et mansit ibi aqua illa per multos annos sine putre-factione et sine defectione. Ad hanc lacunam ducebanturolim peregrini, et de ea lavabant vultus suos, et ex ea bibe-bant, et vascula sua implebant, et ad partes transmarinasducebant pro medicamento corporum, quia inulti debiles exea gustantes melius habebant, et tamen, quanlumcuuque deea portaretur, non fuit imminuta, miraculose, quia caruitrefluxu. Hanc ergo cavernam cuin lavacro benedicto quaesi-vimus, sed minime invenimus} nec mirum, quia interim fuitmagna loci mutatio propter ingentes structuras ibi erectas.Ultimo enim, quando Christiani terram sanctam possederant,rex Jcrusalem munivit Betlilehem altis muris et turribus percircuitum. Et ideo illa antiqua loci dispositio est ablata. In-gressi autem sumus in Bethlehem, et dominos Mauros duc-tores nostros paratos ad recessum invenimus; non enim des-cenderant nobiscum in vallem, sed in ecclesia manserant inquiete et nos exspectabant. Erant autem amari contra nospropter tardationem nostram et festinabant redire in Jerusa-lcm (B) ante solis ascensum, ne in fervore affligeremur.

De valefactione et de oblatione peregrinorum ad locumnativitatis Jesu.

Cum hora adesset recedendi de Bethlehem, cucurrimusomnes ad specum dominicae nativitatis, ut valefaceremuspuero Jesu, et puerperae Virgini. Est autem consuetudo exdevotione peregrinorum inducta, quod in ultima deosculationcloci sacri nativitatis Christi offerunt singuli peregrini aliquampecuniam, ponentes eam super sacrum lapidem nativitatisDomini pro amore Dei et Virginis, et ecclesiae reparatione, etfratrum in ibi degentium sustentatione. In illa vero oblationeperegrinorum contigit quoddam detestabile factum, quod procerto vereor recitare propter peregrinorum reverentiam. Dicamtamen, ut hi, qui non possunt ad illa loca sancta venire,cognoscant, quod locus sanctus nil facit in non bene dispo-sitis, et locus non sanctus non officit in bene volentibus.