Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
460
Einzelbild herunterladen
 

460

Credo profecto, quod iu his sanctissimis locis inimicus magistentet et insidictur incautis. Coelum empyreum, locus omniumlocorum sublimissimus, non juvit luciferum, paradisus nobilis-simus non primos parentes custodivit, coenaculum, locussanctissimus, Thomam ab infidelitate non servavit. Ideo scri-bitur in Can. XL,: non loca aut ordines creatori nos pro-ximos faciunt, sed nos aut merita bona conjungunt, aut maladistinguunt. Cum enim domini peregrini cum tribus regibusmunera sua ad locum nativitatis offerrent, aliqui aurum, aliquiargentum, aliqui annulos aureos, aliqui ceram, accessit quidammiles et ducatum supra lapidem projecit, sicut ante eum pluresfecerunt. Hunc militem sequebatur quidam peregrinus orientalis,procidens ad loci deosculationem, in ipsa autem deosculationocaute sacrilega manu extensa duos propinquiores sibi ducatos sub-traxit, et surgens abiit et se in peregrinorum agmen ingessit.0 furem et latronem mille patibulis suspendendum! 0 rap-torem iu mille frusta discerpendum et rotis igneis intexen-dum! O sacrilegum ignibus usque ad cineres concremandum!O spoliatorem capite privandum, et in profundum maris im-mergendum! Quanta impietas! quanta crudelitas te agitavit!quanta infidelitas te excoecavit! ut in loco tam sanctissimo,ubi Christianus mentalibus oculis videt pauperculam Virginem,egentem infantulum, Josepli sollicitantem, pro utrisque furtumcommitteres. Porro, si tu haec non credis nec cernis, curte in loco prosternis? Cur crucis signum geris? Et qua teme-ritate huc accedere praesumis? Si autem credis, et puerumob sui assumtam infantiam non timuisti spoliare, quare nondulcissimae matris reveritus es oculos, quae puero assidet, etdiligentissime intuetur ea, quae circa infantulum suum agun-tur? An ideo putandi sunt non videre, quia vident tantopatientius quanto sapientius? Et si nec puerum nec matremcurasti propter eorum immensam benignitatem, qua non stalimprocedunt ad peccati punitionem, sed longanimiter exspectant,debueras certe timuisse ipsum maturum et scriosum virumJosepli, (I7GA) cui amborum cura incumbit, qui utrosquesine oculorum aversione respicit? Porro, si haec tibi videnturvana, et nec puerum, nec matrem, nec Joseph adesse dixeris,cur te non retraxit a sacrilegio dulcissimus odor de loco