bestias, quam bestiales homines. Et hi pastores omnes innocte nativitatis ad angelorum jussum ascenderunt in Beth-lehem et invenerunt infantem in pannis involutum et posi-tum in praesepio. Potuit tamen esse, quod tres inter eos,qui erant principaliores, alios regerent, et illorum trium se-pulchra sunt in ecclesia praedicta. De hoc loquitur venera-bilis Beda in Hom.: Pastores loquebantur etc.: sic dicit:
Angeli apparuerunt pastoribus in loco, qui a conventu peco-rum antiquitus terra gregis vocabatur, et uno milliario adorientem Bethlehem, ubi etiam nunc trium pastorum illorummonumenta in ecclesia monstrantur. Haec Beda. Quare etiamJeronymus in epistola ad fratres de vigiliarum sanctitatenominat pastores illos sanctissimos. In custodiarum eorumvalle illa fui aliquoties tempore calidissimo, quo omnia viren-tia aruerunt, et tamen semper in ea vidi greges ovium etcaprarum. In alia parte vallis ex opposito Bethlehem est villain amoeno loco sita, in qua vidimus grandes murorum ruinas,et dicitur ibidem fuisse monasterium sanctae Paulae et suarumvirginum. Visis ergo, quae dicta sunt, rursum asinos ascen-dimus et contra Bethlehem tendimus, in clivo autem vidi-mus primaevam dispositionem loci nativitatis Christi melius,quam in ipso loco. Sicut et dispositio sancti sepulchri meliusvidetur in hortis juxta Acheldama, quam in ipso sepulclno,ut supra patuit. Vidimus enim in clivo Bethlehem petras etrupes latas excrescentes, sub quibus erant cavernae latae,habitacula pauperum, qui propria non habent domicilia. Ettalis in principio erat locus nativitatis Christi, ut patebit.
Cumque sursum venissemus ad murum Bethlehem usque,gyravimus murum, et juxta fundamenta et petram, supra quammurus consurgit, quaesivimus cavam petram quandain, quamtamen invenire non patuimus. Legeram enim in quodamvetustissimo peregrinali cujusdam Sancti, quod Domino natoJoseph paravit juxta morem pro parvulo balneolum in urceo,et balucato infantulo accepit Joseph vasculum, et extra diver-sorium portavit, et sine arbitrio sacrum lavacrum deorsumeffudit per murum in ipsas rupes de fundamento prominentes.Consistit enim locus nativitatis in alto, habens clivum prae-cipitem, et rupes inferius, super quas et ipsum diversorium