26
disputant do evaugelio ct prophetis, loquuntur de rebus theo-logicis, et nonnumquam in quibusdam difficultatibus, sacramscripturam concernentibus, doctos et litteratos vincunt ctinstruunt, quia nullus catholicus ab bis locis sanctis redit,nisi melius instructus. Cum ergo indocti seculares theologi asanctis locis redeunt, nullum dubium est, quin clerici etaliquantulum docti, non mediocriter informati redibunt. Obliauc ergo causam, et plures alias, quae factae sunt inpraefata terrae sanctae commendatione, et quasdam alias,quas enumerare necesse non est, firmavi faciem meam, ut iremin Jerusalem, sicut de Domino Jesu dicitur Luc. 9. v, 51. ctquantum Religioso licet, voto me ad hoc constrinxi. Deumautem testor, quod pro illa peregrinatione multis annis tantodesiderio aestuavi, ut pene nihil aliud vigilanti aut dormientioccurreret cogitandum. Et pro certo possum dicere, quodultra mille noctis ct quietis horas insomnes duxi, his cogita-tionibus insistens.
Porro, grave mihi erat petere licentiam ad tam inconsuetamet longam evagationem, et videbatur mihi quasi impossibileimpetrare. Sed et ubi tantas expensas acciperem nec quidquamsuspicari poteram. Inquietus tamen eram, et multorumquaesivi consilia, sed remanendi non inveni remedia. Tandemautem contuli me ad Illustrem Principem, comitem Eberliardumde Wurteuberg, seniorem, qui pridem in his sanctis locisfuerat; et in dominico sepulchro, quod est in Icrusalcm, sacra-mentis militaribus constrictus militiae insignia ibi accepit,petens (IO A) suae Magnificentiae consilia, de conceptaperegrinatione parficienda; pavidus enim fui, et vitae meaetimebam, mare etiam, quod numquam prius videram, et multaaudieram de eo, aliaque illius peregrinationis pericula, dequibus inulta ante legeram, horrebam. Ideo pro consiliis,plus quam necesse fuit, huc illueque discurrebam. Generosusautem Comes, me audito, familiari affatu respondit: Tres,inquit, sunt humani actus, quos nullus debet suadere, aut dissua-dere unico. Unus est contrahere matrimonium. Alter est inirebellum. Tertius est visitare sanctum sepulchrum. Ili, inquamtres actus sunt quidem boni, sed faciliter possunt malum finemsortiri. Quod dum fit, consulens tamquam reus mali eventus