Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
27
Einzelbild herunterladen
 

venit inculpandus. Addit tamen prudens Comes, illam, de quaquaerebam, poregrinationem fore virluosam, sanciam, laudabilemac pracutilem illis duntaxat, qui divinae intuitu laudis eamassumerent, sed nimis fore periculosam illis, qui levitate ducti,aut curiositate, aut scculi pompam, aut quandain vilem actransitoriam vanitatem finem ejus praestituerint. Ilacc ergogenerosi principis verba non modicum desiderium meum aug-mentabant.

Alium quendam nobilem senem militem, qui etiam Insancto sepulchro militiam ante plures annos acceperat, adii,inquirens, quid milii consuleret in hac re V Qui ex magnocordis affectu in haec verba prorupit: Ecce, frater, scias procerto, si tanto non essem gravatus senio, nemo posset meabiterata peregrinatione agenda retrahere. Nusquam enimtantam Dei gratiam expertus sum, sicut circa loca redemtionisnostrae» Videbatur enim mihi quotiens me ad orationem con-tuli, coelum aperiri, et quasdam divinas mihi alias insuetasdulcedines et consolationes infundi.

Post haec abii ad quoddam monasterium monialium, etpostulavi a Priorissa habere colloquium cum una sorore virgine,vulgatae devotionis et singularis, ut plures opinantur, sancti-tatis, cum qua antea saepe pro mea aedificatione colloquiumhabui, vultum tamen ipsius numquam vidi. Huic virginipropositum meum exposui. Quae quadam insolita hilaritateperfusa respondit: Cito , cito, iter conceptum perficite, etnequaquam ultra manete, et Dominus sit comes itineris vestri.ITacc virginis verba ita accepi, ac si de caelo sonuissent, etmox inchoavi me ad evagandum disponere. Morabatur autemtunc temporis Romae, in conventu nostro super Minervam,quidam frater provinciae nostrae , mihi notus et familiaris, cuiscripsi intentum meum, petens, ut mihi Licentiam a SanctissimoDomino Papa, Sixto IV. impetraret. Et a reverendissimonostri ordinis Generali, Magistro Patre Leonhardo de Mansuetisde Perusio, sine quorum primordiali licentia nemo de provincialicentiassct me. Frater autem ille, ut bonus amicus, nonsegniter egit, sed quantocius quae petieram impetravit, etlitteram testimonialem magistri generalis ordinis mihi misit, in