25
«'i
nemo est, qui sentiat, talem evagationem religioso non convenire,maxime tamen si religiosus talis sit in officiis, quae congruenterexpedire nequit, nisi multarum rerunt experientia sit edoctus:sicut est officium praedicationis, quod utique virum intelligentemscripturas, expertum et imperterritum, requirit. Cum ergo egoF. F. F. ordinis praedicatorum, per superiores meos ad prae-dicationis officium exercendum sim missus, et per patres nostraeprovinciae, more ordinis, praedicator generalis censtitutus, exeo tempore, quo praedicare inchoavi Jesum Christum, natumde virgine, passum et mortuum in cruce, concepi desideriumet propositum videndi loca illa sanctissima nativitatis, vitae,mortisque Jesu Domini nostri Salvatoris. Et quamquam adscientiam praedicatori necessariam satis conferant documentaevangelica et apostolica, quae sanctorum studiosa lucubrationeexornantur in dies, (B) ac per divini verbi declamationescottidiana explanatione elucidantur : Non parum tamen ad eamipsam conducit dictorum peragratio, et sub oculis conspectiolocorum, in quibus, quamquam per exemplum facta, dicta, autpassa dietim aut legimus aut audivimus. Quam autem multumconferat inspectio illorum locorum sanctorum ad sacra scripturaeintellectum, testatur B. Hieronymus in prologo 1. Paralipome-non, ubi sic dicit: Sicut graecorum historias magis intelligunt,qui Athenas viderint; et tertium Virgilii librum, qui a Troadeper Leuchatem; et Acroceraunia ad Siciliam, et inde ad ostiatyberis navigaverint: Ita sacram scripturam lucidius intuebitur,qui Iudaeam oculis contemplatus est, et antiquarum urbiummemorias locorumque cognoverit. Unde et nobis curae fuit,cum eruditissimis hebraeorum hunc laborem subire, ut circum-miremus provinciam, quam universae ecclesiae Christi sonant.Haec ille (Tom. 3. pracfat. altera ad Domnion, Fol. 20. C.)Si ergo S. Jeronymus, vir illuminatissimus, ingeniosissimus,voluit sancta loca circuire, ut sacras scripturas melius possetintelligere, quid mirum, si ego et mei similes, quibus et ingenio-lum rude, intellectus obtusus, conemur per eundem modumaliquantulam sacrarum scripturarum intelligentiam acquirere,praesertim cum etiam nunc ad oculum cernamus, quod purilaici, quibus nulla scripturarum sacrarum consuetudo, postquamperegrinando ad loca sancta migraverint, indeque redierint,