Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
24
Einzelbild herunterladen
 

24

patibulo coruscavit, fidesque nostra sumsit exordium. Devotaerao visitatio illorum sanctissimorum locorum ad emendatioris

o

vitae propositum concipiendum, liauriendamque suorum com-punctionem criminum multum confert pio et fideli peregrino;ita, ut meo quidem judicio atque plurimorum mecum consen-tientium censura, nullus pene sit vel perrarus, qui non meliorinde regrediatur, quam ante fuerat ingressus. Neque ob idhoc in loco gentili concesserim poetae, dicenti: Coelum nonanimum mutat, qui trans mare currit.

Esto! in curiosis id locum habeat, qui vanitatis ductispiritu scrutandorum locorum causa eo pergunt, nullumreferentes fructum ex tanto labore et sumtu, nisi quod veterummore exploratorum, quos Moyses miserat, terrae sanctaedetrahere non cessant. At non sic in his, qui devotionisvenerationisque gratia illo proficiscuntur. Quis enim christicolahas ingressus terras sanctissimas non mox solveretur inlacrymas ? Quis compunctionis non pie ferret indicia, etiamsiadamantino esset pectore? Quis, inquam, exliis locis, si tamencredat Deo et evangelio, non magnam sibi hauriat devotionem?Quis ibi melioris vitae sibi non imbibat voluntatem, vitaequeveteris poeniteat, ubi tot ct tanta ad haec sub oculis habetincitamenta, ubi haud dubium divinia gratia efficacius praecaeteris locis in animas agit devotorum, si obex non ponatur.Sed de his iam satis est.

Explicit prologus et commendatio terraeSanctae, et peregrinationis. F. F. F.

(9 A) Sequitur Particula primi Tractatus, qui continetcursum primae Evagationis F. F. F. in terram sanciam.

Incipit evagatorium. F. F. F. Lectoris in Ulma, ordinisfratrum Praedicatorum in terrae sanctae peregrinationem.

EVAGARI ct discurrere per mundum, quamvis sit contraMonachi et Religiosi rationem, quia Monachus religiosus, quasimanens religatu sdicitur; tamen evagari cum licentia ctobcdientiasuorum superiorum per mundum, per terram et mare, ad loca, ubiintellectusilluminatur, affectus inflammatur, vita in melius emen-datur,meritum augmentatur,et experientia rerum utilium acquiritur,