Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
16
Einzelbild herunterladen
 

16

quaerens Christi ovem lacerare. Ibi equus effrenis, furorepleuus, et mulus intemperatae luxuriae. Currunt ibi innume-rabiles vulpes, haeretici dolosi, lupi crudeles et rapaces, ibisaltat hoedus dissolutus, et vacca lasciviens, Sirena deceptioneplena, capra ambitiosa, canis rabidus, pulex importunus.Terram illam, vineam quondam Domini Sabaoth, exterminavitcaper de silva, Soldanus, abnegatus Christianus, et singularisferus, crudelis et maledictus Machometus depastus est vineam,vineam illam electam. Et borealis terribilis bellua, tureus,cum suo viperino genimine, longe lateque palmites verae vitispullulantes conculcare, eradicare, et annihilare non cessat,devastans fines fidelium. Evangelium et crucem de terraomni tollere penitus conatur, sicut Soldanus ea abstulit decivitate sancta, et de toto regno Jerosolymitauo.

(B) Non ergo re mansit in terra sancta, nec gregumobscura vestigia in memoria, vel signa quaedam praeteritorum,vel imitatio vitae sanctorum.

Cum enim peregrinatio dicitur: Egredere, et abi postvestigia gregum, jubentur imitari sanctorum exempla, humili-tatem, disciplinam et devotionem, fidem, et caetera. Quaesi non imitatus fuerit, sed post pravitatem cordis sui evagatusfuerit, verus peregrinus non erit, quia post vestigia gregumnon incedit.

Quantum ad sextum et ultimum, in quo notatur consum-matio actus in eo, quod dicitur: Et pasce lioedos tuos juxtatabernaculum pastorum. In liac clausula notantur duo. Primumqualitas sanctorum locorum, et quaedam proprietas eorum.Secundum, quid peregrinus agere debeat, dum ad illa locapervenerit.

Quoad 1, considerandum, quod loca sancta, propheticaet evangelica, aliquo singulari et famoso exercitio et miraculodedicata, vel aliquo actu solennizata, vel a sanctis inhabitata,dicuntur tabernacula pastorum, etiam si nullum ibi sit taber-naculum. Patet hoc ex Genes. C. 28. v. 17. de Jacobo,considerante se in quodam loco sancto sub dio, in quo loconon infuit domicilium; et tamen dixit: Hic non est aliud, nisiDomus Dei. Patet etiam ex locis in deserto magno, quaedicuntur tabernacula ejus in terra salsuginis. Quamvis autem