15
Palaestina, Mesopotamia, Aegyptus, vastissima Arabiaesolitudo, Thebais (6 A) omnia sanctis hominibus fuerint plena.De longinquis etiam mundi partibus ad hanc terram sanctamhomines sancti et devoti confluebant, nec reputabant, se alibiposse proficere, et Deo propinquiores lieri, nisi in his locissanctis morarentur. Et illi, quibus non suppetebat facultashoc faciendi, reddebantur pusillanimes, quasi Deo alibi nonpossent accepta servitia exhibere. Contra quod tamen S.Hieronymus ad Paulinum scribens sic inquit: Nolo Dei omni-potentiam angusto fine concludere, et arctare parvo terrae loco,quasi solum in terra sancta possit inveniri gratia. Nam deHierosolymis et de Britannia aequaliter patet aula coelestis.Anthonius enim, et cuncta Aegypti, et Mesopotamiae, Pontiet Cappadociae et Armeniae examina monachorum non videreHierosolymam, et patet illis absque hac urbe paradysi janua.Beatus Hilarion, cum palaeslinus esset, et in palaestina viveret,uno tantum die Hierusalem vidit, ut nec contemnere sanctaloca, propter viciniam, nec rursum Deum loco concluderevideretur. Nec quidquam, frater cliarissime, fidei tuae deesseputes, quia Hierosolymam non vidisti, nec nos, qui ibi fuimus,meliores aestimes; sed sive hic, sive alibi aequalem te prooperibus tuis apud Deum habere mercedem. Haec Hieronymus,uti supra (Tom. 1. Fol. 102. c. D.)
Ex quibus liquet, quod tantus fuit concursus fidelium de-votorum ad Ierusalem, et terram sanctam, quod necesse eratZelum et fervorem reprimere aliorum, ne omnes locis suisderelictis illae confluerent. Unde Hieronymus, a IerusalemRomam veniens, eamque etiam repletam monasteriis reperiens,dixit, ut in epistola ad Principiam habetur: Gaudeo , Romamfactam Ierosolymam. Crebra virginum monasteria, monachoruminnumerabilis multitudo (Tom. 1. Fol. 220. C.) Sed quid nuncdicere possumus V Certe nihil aluid: heu! quam , quod terrasancta et civitas sancta Ierusalem iam repleta est vitiosissimishominibus, qui non gregatim ut greges incedunt, sed sine ordine,sine lege, sine politico regimine dispersim, ut nocivae bestiae,discurunt, et greges dissipant. Contra quos vocat Deus gladium,Zachar. 13. 1 : Framea, suscitare adversus eos, qui disperguntgregem meum. Ibi enim discurrit leo rugiens, per superbiam