Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
17
Einzelbild herunterladen
 

17

loca sancta absque superaedificatis aedificiis, et sine murorumambitu, possint dici tabernacula, tamen sancti, tam veterisquam novi testamenti, super ea erexerunt murata habitacula?in testimonium sanctitatis locorum. Sic legitur fecisse Abraham,qui aedificavit altare Domino, in loco, in quo ei apparuit Deus,Genes. XII. 7. Sic etiam fecit. Isaac, Gen. 26, 25. Et JacobC. 31. v, 1. 3. 7. Sic fecit et Josua, Jos. C. 8. v. 30, 31.Et Gedeon, Judic. 6. v. 24. Et Manoa, Jud. 13. v. 19. Davidetiam in loco, in quo angelus evaginato gladio apparuit, templumaedifiicari praecepit 2 Rcg. ult. v. 25. Sic etiam cupiebatfacere B. Petrus apostolus, in loco, ubi vidit Dominum Jesumtransfigurandum in gloria, et Moyseu, et Eliam in majestatecum eo. Unde dixit: Domine, si vis, faciamus hic triatabernabula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum, Mattii.XVII. 4. Eadem ergo ratione devotio fidelium aedificavit inlocis sanctis Incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis,ascensionis, et Spiritus Sancti missionis, et B. Mariae Virginisassumtionis ecclesias et capellas, et dicunt, hic tabernaculapastorum. Et quia terra sancta fuit in valde multis locismiraculis prodigiisque solemnizata, ideo in ea fuerunt valdemulta tabernacula, i. e. templa ecclesiae, oracula, et capellae.

Sed, pro dolor! accidit tabernaculis illis, sicut pastoribuset gregibus. Sicut enim jam, ut dictum est, non possumussequi pastores et greges, sed tantum post gregum vestigiaiubemur abire : sic etiam non possumus invenire tabernacula

pastorum, nisi in miserandis ruinis. Utinam et illas invenireet cernere liceret! Sunt enim templa, ecclesiae, capellae, quaefuerant locis sanctis superaedificatae, pene dissipatae, utdicere possimus illud Jerm, IV. v. 20: Tabernacula nostravastata sunt. Aliquae ecclesiae solemniores sunt Christodicatae, quaesunt ablatae, et maledicto Machometo datae;Paucae sunt Christo servatae; Major tamen pars sunt penitusdestructae, et in mullis locis, in quibus scimus stetisse magnaset collegiatas ecclesias, nec ruinae iam deprehenduntur.

Sic ergo loco sancta dicuntur pastorum tabernacula, sivehabeant superaedificata aedificia, sive non.

Quoad II. quid scilicet agendum sit peregrino in locissanctis, dicitur: Et pasce hoedos tuos juxta tabernacula

2