14
quaerere et sequi necesse est. Apostolica namque iides etvita de terra sancta pene defecit, greges etiam, qui apostolosChristi sodales et nostros pastores in magno numero sequisolebant ad pascua, iam dispersi sunt per orbem, et a Ierusa-lem migraverunt; quod deplangit Jer. c. X. v. 21. dicens:Omnis grex eorum dispersus est. Et Esai. 17. 2: Derelictaecivitates gregibus erunt. Olim enim erant civitates, villae,et etiam nemora terrae sanctae, repleta gregibus, ibi videbanturagni multi per innocentiam, oves per patientiam, boves permaturitatem, aselli per simplicitatem; elephantes per castitatem,cervi per cursum fervoris, vaccae per Praelatorum sollicitu-dinem post vitulos mugientes, et lac copiose ministrantes. 0quam delectabile tunc erat in peregrinatione evagari, egredi,et abire, quando non post vestigia gregum, sed post vocespastorum, ipsi greges et peregrini in gregibus ad pascuasanctorum locorum ducebantur. Tunc enim S. Petrus, princepspastorum, greges dominicos pavit coelesti sapientia, quandonec caro nec sanguis sibi revelavit, sed pater coelestis infudit;De quo Mattii. 16. v, 17. S. Paulus eos pavit vitam angelicaminducendo. Ideo dicit: nostra conversatio in coelis est. Phil.3. v. 20. S. Andrcas eos pavit, crucis mysterium aperiendo,et ejus gloriam ostendendo. Unde dicit cuidam : O si velisnosse mysterium crucis, operietur tibi via salutis. S. JacobusMajor oves dominicas pavit, secreta salutaria eis manifestando.S. Johannes eos pavit, dulcedinem inculcando. S. Thomas,fidei verae alimenta ministrando. S. Jacobus minor, sanctitatisexempla dando. S. Philippus, coelestibus desideriis eas im-pinguando, et eas his contentari docuit, dicens: Domine, ostendenobis patrem, et sufficit nobis. Joh. 14. 8. S. Bartholomaeusassidue orare docuit, et ita verum pabulum quaerere. S.Matthaeus poenitentiae cibo saginavit Christianos. S. Simeonad obedientiae praesepe greges Christi ligavit. S. Thaddacus,ad jugem confessionem divinae laudis eas induxit. S. Matthiasad humilitatem eas instruxit. S. Lucas, bos laboriosus, adlaborandum animavit Christi oves. S. Marcus, leo terribilistimorem Domini inculcavit. S. Barnabas sua sollicitudinemultos ad salutis pascua induxit. Unde factum est, ut longepost apostolos saucios tota Syria, Terra sancta, Galilaea,