13
remittuntur. Prout mihi ipsi contigit. Nam a duobus Legatisa latere in Alemanniam missis licentiam petii, qui dixerunt,neminem habere facultatem, nissi summum papae poenitcntia-rium, ex singulari commissione domini Papae. Ideo magistergeneralis ordinis nostri nulli fratri licentiam Jerosolymam(visitandi) tribuit, nisi praesupposita papae licentia, vel habitavel habenda; prout patet in liberis Testimonialibus meis dehac peregrinatione.
Quantum ad quartum, quod sequitur, iam dictum, scilicetaggressio actualis ipsius peregrinationis. Quod innuitur, cumdicitur: Abi. Saepe namque contigit, quod quis omnia praetactahabet, scilicet propositum, ordinatum affectum, licentiam, ettamen non progreditur ad pereginandum. Qui considerat operisarduitatem, et pericula marina, ct viarum discrimina, etgravitatem expensarum, et ideireo abire negligit. Tales suntsimiles illis, qui cum plurimum audaces sunt, et magnapraesumunt, sed in aggressione desistunt, victi timiditate. Deillis Aristoteles 3. Ethicorum, quod quidam sunt praevolantesante bellum. Talem ego vidi, qui cum magnis sollicitudinibusobtinuit licentiam, et congregavit expensas, et fecit sibi fierivestes peregrinalcs. Sed dum tempus aggrediendi advenit,formidulosus resiliit, vitae enervationem ct bursae suae eva-cuationem timens.
Vidi etiam quosdam, qui usque ad mare venerunt, seddum fretum cernerent, et ejus pericula auditu perciperent,redierunt. Et, quod amplius est, vidi quosdam, quasi usquead medium maris deductos, qui fatigati maris incommodisredierunt. Hi egressi quidem erant, sed non viriliter aggressi,ideo non abierunt. Ideo dicitur: Egredere, et abi.
Quantum ad quintum, de modo debito peregrinandi servando,et qua via pergat, ostenditur, cum subinfertur: Post vestigiagregum. Supple: egredere, et abi. Multo enim minus reperietperegrinus in terra sancta, quam intendat. Intendit enimevagari post greges sodalium Christi. Sed non poterat. Utinamcum pace et quiete post vestigia gregum sineretur incedere.Iam enim, heu! (B) non possumus sequi sodales Christi,pastores nostros, nec inter greges eorum incedere, sed cumgrandi difficultate et cum timida evagatione vestigia gregum