12
ad vitandam talium distractionem, 'Unde Hieronymus in epistolaBonus homo, si, inquit crucis et resurrectionis loca non essentin urbe celeberrima, in qua curia, in qua aula militum, in quascorta, mimi, scurrae, et omnia sunt, quae solent esse incoeteris urbibus; vel si monachorum turbis solummodo fre-quentaretur, expetendum revera hujusmodi cunctis [monachis]esset habitaculum. Nunc vero summae stultitiae est [renuntiaresaeculo] dimittere patriam, inter majores populos peregre vivere,melius quum eras victurus in patria. De toto orbe Jerosolymamconcurritur, plena est civitas universi generis hominum, ettanta utriusque sexus constipatio, ut non sit quies, nec devotioaut recollectio. Haec Hieronymus [Tom. l.Fol. 103, A] Verumiam aliam habet civitas sancta faciem. Ibi nunc nec rex, necmiles, imo nec scorta, nec mimi, et quantum ad hoc, securior,sanctior, et devotior est peregrinari modo, quam tempore b.Hieronymi, nec sunt ibi impedimenta singularium devotionum, licetmultae sint miseriae. De quibus patebit in sequentibus. (5 A)Porro, si absque licentia quis iter arripiat, nec audit:Egredere, iam egressio talis non esset peregrinatio, sed peri-culosa damnosaque evagatio, nec iret post greges sodaliumChristi, sed post institutum diaboli, sicut enim Salomon 3 Reg.2 v, 36 sqq. praecepit Semei, ut sibi aedificaret domum inJerusalcm, et non egrederetur huc atque illuc. Ouamcumqueautem die contrarium fecerit, et trans torrentem Cedron transierit, scire se interficiendum. Quod et sibi contigit, dumegressus sine facultate fuit. Sic verus Salomon Christus, etPapa Christi vicarius, praecepit cuilibet fideli Catholico manerein Ierusalem, hoc est, in terminis Christianorum, quacumqueautem die egressus fuerit aliquis, sine licentia papae, transtorrentem maris magni, scire se interficiendum excommunicationepapali. Est enim prohibitum sub magnis censuris, quod nullusabsque Papae licentia vadat in terram sanctam. Et hanccensuram et excommunicationem vidit Dominus Anthonius inlibro poenitentiariae summi poeniteutiarii. Ut dicit in Tractatude Excommunicationibus C. 32. Quare autem super hoc sitlata sententia excommunicationis, vide post ea, pag. 82. Ideonullus Cardinalis et nullus Legatus intromittit se de danda licentia,sed petentes aut ad Papam, aut ad summum Poenitentiarium