Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
11
Einzelbild herunterladen
 

11

Consederunt etiam eidem in mensa caelestis alimoniae, Luc.22. v. 14. Vespere autem facto discubuit, et XII apostoli cumeo. Consedebunt etiam in tribunali extremi judicii, Mattii-19. 18. Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae,sedebitis et vos judices etc. Et in sessione quietis aeternaeconsedebunt, Luc. 22 . v. 29, 30. Ego dispono vobis, sicutdisposuit mihi pater meus regnum, ud edatis et bibatis supermensam meam , in regno meo. Tunc etiam ipsis sedentibustransiens ministrabit illis, Luc. XII. v. 37. Sicut ergoapostoli suut sodales Christi, ita sunt pastores nostri, qui nobispromissi sunt. Jer. 3. v. 15, Dabo vobis, inquit, pastoresjuxta cor meum, qui pasceut vos scientia et doctrina. Ubiglossa intelligit apostolos et apostolicos viros, quorum unuset praecipuus fuit ille, cui ter dictum fuit. Joh. ult. pasceoves meas. Greges vero sodalium Christi et pastorum nostrorumsunt turmae fidelium, qui per apostolos ad pascua fidei etsacramentorum sunt ducti, ut pascerentur exemplis, doctrinis,et corporalibus nutrimentis.

Dicat ergo verus et virtuosus peregrinus: Evagari incipiampost greges sodalium Christi, quia indiguum judico, me intergreges apostolorum incedere, sciens me ovem morbidam, ideosaltim liceat mihi post gregem sodalium ejus pergere. Talienim humili sui recognitione redditur desiderium peregrinandiordinatum, cum quis morbos suos cognoscit, nec sanis etsanctis se comparat, sed humiliter post greges sodalium Christiambulare desiderat.

Quantum ad tertium, quod necessaria sit peregrinandifacultas, notandum, quod licet quis habeat praefata duo, scilicetpropositum peregrinandi, et humile desiderium inchoandi, sideest facultas peregrinandi non poterit peregrinus fieri. Quoquaeso ibit ligatus? Quo ambulabit captivus? Necesse estergo, ut desiderandi evagari post greges sodalium Christidicatur ab eo, cui subest, egredere. In quo Amrbo daturlicentia et facultas peregrinandi. Multi enim fervidi religiosiet devoti utriusque sexus conjugati desiderium ardens habentvidere clarissimam civitatem Ierusalem; sed inierim quod nondicitur tali: Egredere, cogitur manere. Multis enim rationa-biliter et utiliter non indulgetur egressio, etiam ad loca sancta,