quandoque mullum, quandoque minus, pro naulo recipiunt.Tantum autem de expensis recipiendum milii constat, quodbursa plena et manus larga magnam deservit pacem inperegrinatione illa. Multi etiam in suis libellulis peregrinalibusnituntur determinatas directiones dare de diaetis, de expensis,de regimine in mari, dc conversatione cum Sarracenis, deprovisione per desertum, et de hujusmodi, quae tamen omniaincerta sunt, et singulis momentis mutantur. Ideo etiamtranseo de istis, et remitto legere volentes ad alia peregrinalia.
Substantialia et necessaria illius sacrae peregrinationisvobis in hoc Evagatorio late et clare aperui, et ad oculumostendi. Non solum autem vobis, mihi utique charissimi, sedetiam quibusdam aliis, mihi minus notis communicavi, quiaccepto meo processu sibi ad suas personas ex eo libellulosconfecerunt, quod tamen mihi non displicet, sed plurimumplacet, quia hoc, quod sine fictione didici, sine invidiacommunico. Eodem modo mihi placet, ut hoc meum Evaga-torium communicetis aliis nostri ordinis fratribus; praecipueautem fratribus mihi singularissime dilectis Conventus Basi-leensis, inter quos a puero educatus, et in religione et sacrisliteris instructus sum. Demum autem dispositione Praelatorumet Superiorum nostrorum, vobis in confratrem sum datus,et conventui vestro appodiatus. Communicetis etiam rogoVenerabilibus et Religiosis Dominis et Patribus meis ininsigni Monasterio Elchingen, sub generoso Patre et Domino,Domino Paulo Kast, Abbate dignissimo degentibus, OrdinisS. Benedicti. Dominis etiam ejusdem ordinis in Wiblingen,et in Blaburen vicinis nostris. Religiosis etiam Dominis etPatribus Cartusiensibus in Bono-Lapide, et in Buchslieim, etin Horto Christi. Idem communicari posco et devotis virisDominis Canonicis Regularibus vestris Concivibus in monasterioWengen. Sed et religiosis et reverendis confratribus nostrisMinoribus Ulmae, vobiscum commorantibus, quaeso communi-cetur, ut et juvenes eorum legendo Evagatorium in stabilitatefirmentur, et ex descriptione sanctorum locorum scripturamsacram lucidius intelligaut, et in devotione et contemplationemagis proficiant. Non enim nisi ad profectum suum poterunt tammaturi et religiosi viri hoc evagatorio uti, et si reprehendibile