6
aliquid in eo rcpererint, pie condonabunt et indulgabunt. Proquo humiliter supplico Reverentias eorum.
Porro si libellus iste ad manus venerit illorum, de quibushabetur Distinet. XXXVII. Sacerdotes, qui omissis Dei evangeliiset Prophetis comoedias legunt, et amatoria Bucolicorum versuumverba canunt, et Virgilium tenent, et (3A) Carmina poeticastudent, et in pompa rhetoricorum verborum gaudent, scio,me non posse eorum detrectationes, derisiones, et subsannationesevadere. Qui omnia Scripta, etiam Canonica et Sancta,Rhetoricis floribus non redimita, aut locutionem Tullianam nonredolentia dilacerant, et auctores eorum derident. TalibusEvagatorium nostrum fastidiosum erit, quia curiosa amant,Sacram Scripturam vilipendunt, Jerusalem non diligunt, etmaxime si Felicem spernunt, quem garrulum et indoctumproclamabunt. Sed licet, inquit Hieronymus exedra sibilet,et victor qui si incendia non jactet, numquam meum Christojuvante silebit eloquium, etiamsi praecisa lingua balbutiet,quae adhaereat opto faucibus meis. Si non meminero tui, oJerusalem, Legant, qui volunt; qui nolunt, apices eventilent.Ego destinato operi imponam manum, et Scyllaeos canesobturata aure transibo.
Vos autem, fratres mei charissimi, Evagatorium accipientesprimum eximio Sacrae Theologiae Professori, Magistro LudwicoFuchs, Priori nostro praedigno, examinandum, corrigendum-que praesentate. Quamvis enim ipsum vile opusculum nonmagnopere aut necessario veniat corrigendum, quasi periculoalicui esse possit: Absque tamen suae Rever. Paternitatisnutu et consensu in publicum prodeat nolo. Et in hoc nonmodo suae venerandae Paternitati detulisse, sed et ipsi opusculovidear consuluisse. Scio equidem et certus sum, quod ipsumEvagatorium, dum ex cella tanti Doctoris egredi videbitur,auctoritatis et splendoris plurimum accipiet atque valoris. Etiampro eo habendo laborabunt, qui ante suae Paternitatis inspec-tionem de luto non levassent. Sic ergo, fratres amantissimi,per omnia quaeso facite, et in vicem laborum meorum Deummisericordem pro me deprecamini, et Reverendo nostroMagistro et Priori, praeceptori meo observantissimo, merecommendate. Valete in aevo felici.