Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen
 

4

Fratris Felicis juste dici, nominari, et esse statui. Ex quotitulo, materia confusa et diversa libri, et compositionisindispositio et distractio patesceret.

Accipito ergo, mei desideratissimi, hunc vobis promissumfratris vestri Felicis Evagatorium, et pro solalio duntaxat ineo legite. Nec enim charitatibus vestris libellum hunc ofTero,tamquam in omnibus authenticam scripturam continentem,examinatam, probatam, auctoritatibus roboratam, aut rationibusfirmatam, ut in eo vigilanti studio legendum sit tamquam inscripturis illuminativis. Sed vobis cum tribuo, ut temporeremissionis fructuosioris studii et vacantiarum diebus pro vitandootio et recreatione sumenda, cum hilari jucunditate cum, sivacat, legatis. Spero autem, quod inutilis non erit hujusEvagatorii lectio, cum etiam res prorsus fabulosas et fictionespoeticas ad profectum salutis vestrae sciatis retorquere. Scioenim vestrum tam ordinatum affectum, ut non solum resgrandes et gesta sancta sint vobis virtutum materia, sed etiamres parvae et exiguae, et facta puerilia sint vobis aedificatoria.Ideo audentius inter magna et vera, sancta et seriosa, non-numquam inserui puerilia, apocrypha, et facetica, cum intentionetamen numquam falsa, aut mendacia, aut irrationabilia, autsacrae scripturae contraria, vel bonis moribus non coirvcnientia.Quin imo non mediocrem intellectum sacrae scripturae, etmultarum ambiguitatum dabit hujus evagatorii lectio, et animumadmirantem, et mentem curiosam in multis quietabit.

Porro distantias locorum et longitudinem viarum, etnumerum milliarium per terras et maria nolui ubique ponere,propter magnas diversitates, quas reperi de hoc in libellismilitum, et propter incertitudinem illius mensurationis, etpropter inaequalitatem milliarium. Nam per mare non potesthaberi certitudo de numero milliarium, nisi essent semperaequales venti, quia cum uno vento potest navis per aliquemlocum in tribus diebus attingere, ad quem cum alio vento nonpossum in tribus septimanis pervenire, sicut ratio dictat.

Nec de quantitate expensarum quiequam posui, quia etiamnon aequaliter omnibus temporibus cadit, nec thelanea etcurtusiae (B) Ganfragia, Gundagia, et Pedagia semper suntaequalia, sed nunc plus, nunc minus exigunt, et patroni