signavi. Inter haec nonnumquam de locis sanctis etiam, inquibus non fui, exactam diligentiam feci, ut earum dispositionemconscriberem, sed non nisi illo addito: ibi non fui, sed audituaut lectione didici.
De extremis mundi finibus, etsi mentionem faciam, nontamen describam. Si quis autem legere cupit de his, legatNarratorium Fratris Odorici, Ordinis minoris, qui Orientempervagatus mira sub testimonio jurandi dicit se vidisse. Legatet Diodori antiquas historias. Perscrutetur etiam et videatnovas mundi mappas, et inveniet regiones Orientis adeo longea nobis distantes, quod secundum modernos Geometras etMathematicos ibi habitantes sunt respectu nostri Antipodes,quod tamen antiqui, ut Aristoteles, etPtolomaeus, et Augustinusinvenire non poterant. Hodie tamen in humanis sunt hominesfide digni, qui in insula Zinpanga, illius regionis parte, dicuntse fuisse, et alios polos et stellas affirmant se vidisse, etsilvas piperis, et nemora caryophyllorum, et hortos spicanardi,et campos Zinziberis, et agros Cinamomi, et regiones lignorumSethim, et virgulta aromatum diversorum, et caetcra multaasserunt se vidisse oculis, et manibus contrectasse. Illilegantur et interrogentur, et curiosis satisfacient.
De terra sancta, in qua noster polus cernitur, quae solomediterraneo mari a nostris terris secernitur, locutio mea est,de qua et scripsi. Insuper conscripsi diligenter pericula, quaein mari magno in utraque peregrinatione sustinui, et angustias,quas per desertum perpessus sum, et tribulationes diversas,quibus affectus fui una cum aliis sociis meis peregrinis interTureos, Sarraccnos, Arabes, et falsos orientales Christianos,ut vestrae Charitati magis placere incipiat monastica quies,claustri stabilitas, regularis disciplina et obedientiae labor,discursus et evagatio vilescat.
Testis enim mihi Deus est, quod si scivissem, me ex hacperegrinatione ad tantam evagationem mentis et corporisimplicandum fuisse, nequaquam eam, quantumcunque sanctam,aggressus fuissem, (3 A) quia, proh dolor, nimis a studioutiliori alienatus et distractus factus sum. Idcirco decrevi,hunc librum non Pcregrinatorium, nec Itinerarium, nec Viagium,nec alio quovis nomine intitulare, sed EVAGATORIUM
1 *