2
tres mundi principales partes attingit haec peregrinatio, ut inprocessu secundae partis patebit. In super ea, quae mihi etaliis comperegrinis acciderunt prospera et adversa, amara etdulcia, ex proposito et a casu, ct quaedam indifferentia, etaliqua singularia, intuitu vestrarum cliaritatum annotavi, etadeo ad particularia determinate descendi, ut narrandi modumexcesserim, ipsamque narrationem intricatam quodammodoreddiderim. Contigit enim mihi sicut multum affectuosisfrequenter accidere solet, qui dum ordinate, et de re, cuiafficiuntur, aliquid dicere aut proponere debent, mox affectusrationem praeveniens orationem ipsam interruptionibus autimpedit, aut penitus confundit.
Qua in re (B) affectus magis pensatur, gratius acceptatur,liberalius remuneratur, et si quid forte inordinate actumfuerit, aut minus ornate propositum, affectui non effectuiascribitur, quod et mihi, utpote summe affectionato, tam advestras charitates, quam ad materiam traditam, oro fieri. Utergo clarius et latius possem vobis hanc, quam petivistis,descriptionem tradere, peracta prima peregrinatione in Conventuconsistens, laboriose evagatus sum, peneque per omnesCanonicae et Chatolicae Scripturae libros legendo textus etglossas, peregrinalia etiam militum nova et vetera perlegi, etdescriptiones terrae sanctae antiquas et modernas perspexi,de quibus omnibus tuli, quidquid deserviebat proposito meo,ex qua collectura grando volumen comportavi. Pro certoautem dico, quod non tantum laborem habui de loco ad locumperegrinando, quantum habui de libro ad librum discurrendo,quao^rendo, legendo, et scribendo, scripta corrigendo etconcordando. Sed quia post haec omnia in multis dubius re-mansi et incertus, quia multa legeram et pauca videram, ideo,ut certiores vos redderem, et audentius scribere possem,Iterato mare transivi ad civitatem sanctam Jerusalem, ibiquein locis sanctis multis diebus degi; post quos magnum desertumintravi, et per Arabiam ad montem Synai, et inde in Aegyptumdescendi per oram maris rubri: Accipiens in omnibus his lociscertitudinem, conferens ea, quae prius legeram et collegeramad ipsa loca, et concordanlias sanctarum scripturarum cumlocis, et loca cum scripturis quantum potui, investigavi et