Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
503
Einzelbild herunterladen
 

hoc monasterium olim multos monachos et sanctos, jam verohabet paucos et excoecatos. Ante aliquos annos erant ibicentum circiter et post LXXX, jam vero vix sunt ibi XXX. Ha-bent tamen monachi illi quaedam laude digna, quaedam veroexsecrabilia. Laudo eos in hoc, quia regulae professores sunt,scilicet regulae S. Basilii, quo docente salis rigorosam vitamducunt quoad alimentorum parcitatem et vestimentorum vili-tatem. Parcus enim est cibus eorum, sicut omnium orientalium,et potus aqua cottidie, demtis quibusdam maximis eorum fe-stivitatibus, in quibus ministratur fratri haustus vini. Vestituseorum est vilis et (b) abjectus. Tunicas habent differentes,unus sic, alius sic, nullius tamen coloris splendidi vel bonitatis,et sunt longae sicut tunicae clericorum, cincti sunt latis cor-rigiis, non habent scapularia sed caputia, quae circa collumvel guttur non clauduntur, sed deorsum a capite in dorsumdependent. Verum a loco temporum dependent a caputio duaepcciae, tegentes ab ante scapulas usque ad cingulum, proten-sae. Omnes comam et barbam nutriunt et modo Nazaraeorumincedunt, carnes numquam manducant, vino non utuntur, nisisicut praemisi. Multi senes viri seriosi et maturi sunt intereos ; quicumque convolat ad eos, dc quacumque secta, demtisJacobinis et Armenis, volens se eis conformare, eum recipiunt,sive sit Latinus, Graecus, Thcutonicus aut Aegyptius. Antetempora cottidiana erant eis miracula propter sanctitatem, neceligebatur in patrem aliquis mortuo alio, nisi aliquo demon-stratus fuisset miraculo, per caelestem accensiouein lampadissuae sedis vel alias per visionem aut oracula.

Aedificia eorum sunt, ut praedictum est, nullus admirabi-litatis aut pretiositatis. Fui ego in cujusdam antiqui patriscella, in qua nihil nisi paupertatis magnae signa vidi. Nullaad eos ingreditur foemina, nec peregrinae mulieres de trans-marinis partibus venientes intromitterentur, si venirent, scientesillud satyricon: Ubi sunt mulieres, ibi nec pax, nec quies, necsub eodem tecto habitant quies et mulieres, et qui non litigatcoelebs est; demtis aliis innumeris periculis, quae monachisaccidere solent ex mulierum cohabitatione, quae omnia pensentet foemiuas non appropinquare sinant. Olim, dum adhuc subobedientia apostolicae sedis erant, peregrinos maxima charitate