Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
502
Einzelbild herunterladen
 

7

502

dum mundum simul peragrarent, inde dii hospitibus suis noningrati eis ibidem grande templum aedificaverunt, constituen-tes eos sacerdotes sacrorum, qui post ambo deificati fuerunt.Sed et Dominus noster, Jesus, in tugurio diversorii nascivoluit et numquam propriam domum habuit. Sanctus etiamPaulus, primus eremita, interrogavit sanctum Antonium, anadhuc Christiani more gentilium aedificia alta construerent;audito autem, quod sic, amare dementiam reputans flevit.Sic sanctus Beruhardus, quando tuguria pastorum calamocontexta vidit, flevit recolens, casulis Cistertiensium esse similia,quia tunc incipiebant habitare in magnis aedificiis. Et beatusDominicus, dum aliquamdiu non fuisset Bononiae et revenisset,invenit dormitorium et cellas fratrum elevatas fuisse a terra,cui imminebant prius; quod videns, magno moerore affectusdixit: heu fratres, me vivente incipitis palatia aedificare, quidme moriente erit? Et mandavit, remitti elevata et in pristi-num statum reponi aedificium. S. Martinus, episcopus mag-nus, cellulam contextam lignis habebat juxta suam ecclesiam.Legitur de quodam sene eremita, qui habuit hospitium adsepulchri modum, quem cum imperator interrogasset, cuisuam domum commensurasset? respondit, corpori meo, quiahoc sufficit hic homini pro hospitio et mortuo pro sepulchro.Et addidit, melius prosilitur de tugurio in coelum, quam depalatio in infernum. Unde Beruhardus: Obsecro, in peregri-natione hujus saeculi, in militia, frater, terram non aedifice-mus nobis domum ad habitandum, sed tabernacula ad cur-rendum, utpote cito evocandi et in civitatem patriam migra-turi. Dicitur de Vulcano, fabro Jovis, quod ipse primo ad-invenit aedificiorum pompas. Vide etiam de his P. 1. f. 237,

De monachis monasterii S. Catharinae et de praviseorum moribus vel gravibus erroribus.

Grave profecto est aliorum vitia reprehendere ei, qui seipsum nondum studuit a vitiis absolvere. Locuturus ergo demonachis monasterii S. Catharinae potius cogente veritate ineorum viluperium narrationem oportet deducere quam laudesdepromere, non obstante propriae vitae reprehensione. Habuit