Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
497
Einzelbild herunterladen
 

497

indulgentiis (f) preces fudimus. Ab illa capella in capellamS. Marinae venimus et ibi orationibus dictis indulgentias sus-cepimus (f). Deinde in capellam Salvatoris ivimus et ado-rato Domino indulgentias accepimus (f). Post illam capellamgloriosae Virginis Mariae ingressi sumus et devotius ea invo-cata indulgentias recepimus (f). De illa capella iu ecclesiaenavem venimus. Habet autem illa ecclesia XII columnas,quibus tota fabrica sustentatur, VI in uno et VI iu alterolatere habens, sicut et ecclesiae nostrae sunt aedificatae inlongum. In his autem columnis sunt multae reliquiae magnaereconditae ct tabulae pendent ad quamlibet columnam, inquibus depicti sunt sancti, quorum reliquiae ibi continenturet quorum sanctorum festivitas celebratur pro tempore. Illumenim ipsi Graeci ordinem habent, quod in quolibet mense anniuna dies celebris habetur, in quo celebrant de omnibus sanc-tis simul, quorum reliquiae in illa columna sunt reconditae,ut Januarius habet primam columnam cum multis sanctis,quorum omnium festivitas una die illius mensis peragitur (b)ct non solum illorum sanctorum festum illo die celebratur,qui sunt in tabula illius columnae depicti vel quorum reli-quiae ibi continentur, sed omnium, quorum depositio et diesnatalitius illo mense evenit. Sic Februarius habet secundamcolumnam et Martius tertiam et sic consequenter. Circa quam-libet ergo columnam sunt speciales indulgentiae (j), proquibus ivimus.

Ideo venimus ad columnam Januarii, eam geniculandocircumstetimus et sanctos, quorum reliquiae ibi sunt, invoca-vimus; sanctos etiam nostros, qui in Latinorum calendariisscribuntur, ibi honoravimus et indulgentias septennes recepi-mus (f). Demum surgentes ad columnam Februarii accessimuset orantes modo praedicto indulgentias consecuti sumus (f).Deinde ad columnam Martii venimus et orantes devotius indul-gentias accepimus (f). Postea columnam Aprilis circumdedi-mus et sanctos invocantes indulgentias accepimus (f). Abilla columna ad columnam Maji processimus et ibi prostratiad moram in oratione indulgentias participavimus (-J-). Hincautem surgentes ad columnam Junii ivimus et orando indul-gentias acquisivimus (f J. Ilaec autem columna erat suprema in

32