Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
496
Einzelbild herunterladen
 

496

sumus per parvum ostiolum, quae stat ad caput chori ecclesiaemagnae. Pavimentum (58 a) etiam illius capellae fuit pre-tiosis tapeziis stratum et parietes tabulaturis pretiosis et po-litis obducti et multis lampadibus erat illustrata ct omniaerant valde ornata, devota et pulchra in hac capella. Namibi est locus, ubi stetit ille mirabilis rubus Moysis, quemvidit ardere ct flammas ex eo in altum consurgere et tamennullo laedebatur incendio, ut habetur Exod. 3. Mirabiliortamen fuit hujus visionis adimpletio, quando Maria, rubusutique virens, florens et redolens, fuit inflammata et impraeg-nata divino igne, cujus tamen virginitas nullum passa detri-mentum. De hac sancta ecclesia canit: Rubum, quemviderat Moyses incombustum etc. Ilanc antiphonam etiam ibicantavimus et ad locum rubi inclinati devotius ipsum deoscu-lati sumus et indulgentias plenariae remissionis accepimus(yy). Sub altari etiam est locus, ubi stetisse creditur rubus, etin pavimento est lamina de aurichalco, in qua insculpta estfigura rubi flammantis et Moysis sedentis seque discalceantis.Super locum multae lampades pendent, quia in magna vene-ratione locus ille ab omnibus habetur. Sarraceni et Arabeset Turei ad hunc locum petunt magna instantia admitti etadmissi nonnisi nudis pedibus ingrediuntur. Judaei libentis-sime ingrederentur, sed non intromittuntur. Singularis devo-tionis est ille locus omnibus Christianis orientalibus et occi-dentalibus, a quo tamen orientales nos occidentales excom-municaverunt quoad divinum officium et Missas, non enimadmittunt nos ad celebrandum Missas in dicto loco sacro,dum altare capellae illius sit Graecorum, qui nos nullo modoin aris eorum celebrare permittunt. De hoc rubo facit men-tionem Dominus Marci XII. Apparuit autem DominusMoysi in rubo, ne Judaei inde sibi idolum sculperent, utdicit glossa Exod. 3. Est autem rubus condensitas spinarumvel arbor spinosa cum rubeis fructibus, vocata Hagdorn.

Expediti in capella rubi in capellam aliam S. Jacobitransivimus et in ea orationibus dictis indulgentias recepimus(y). De illa capella in capellam S. Anthipiti ingressi sumuset ibi adorato Domino indulgentias recepimus (y). Post illam in-gressi sumus capellam S. Hyrinae virginis, in qua etiam pro