Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
475
Einzelbild herunterladen
 

475

laborem et fatigas in profundum venimus ad monasterium XLsanctorum paene discalceati. Nam ascensus et descensus illorumduorum montium depauperavit nos quoad calceamenta, ita quodaliqui milites abhinc usque ad Cahirum sine calceamentis essent,alii vero calceamenta sine soleis habebant rupta. Nam calcea-mentum novum vix sufficit pro ascensu et descensu illorumduorum montium, et in hoc non feceramus nobis provisionemsufficientem. In illo tamen fortunam hanc habui, quando demonasterio S. Catharinae egredi volebamus ad ascendendummontes. Unus miles de infirmis remanentibus protulit calceamen-tum novum, quod in Jerusalem comparaverat, de corio glaucovel gilfo pretioso, dicens: ecce, frater Felix, hoc calceamen-tum emi, ut in eo montes sanctos scanderem, sed ex quo as-cendere non possum, accipite vos quaeso et participem mefacile passuum, quos in eo facturus estis. Cum gratiarumergo actione indui calceamentum novum pedibus meis, an es-set bene proportiouatum, et nostrum vetustum et fere penitusdissutum in camera reliqui, quod pro certo vix durasset adprimi montis ascensum. Postquam ergo in monasterium XLsauciorum venimus, offas pro prandio coximus et misimusasinarios nostros ad monasterium S. Catharinae, ut adducerentnobis asinos nostros, quia ambulare amplius non potuimuspropter lassitudinem et propter defectum calceamentorum etpropter solis fervorem.

Visitatio locorum in monasterio et extra per hortos.

Peracto prandio processionem fecimus ad monasterii locaet primo ingressi ecclesiam prostrati oravimus et indulgentiasaccepimus (f). Sunt enim in ea tumulati XL monachi pro fideChristi in monasterio ab Arabibus paganis diversis tormentisinterfecti et ob hanc causam nominatur ad XL Sanctos. Modovero ibi habitant solum duo fratres de monasterio S. Catha-rinae pro custodia loci et illi duo fratres multos insultuspatiuntur ab Arabibus vagantibus per solitudinem. Demum per-cellas monasterii transivimus, quae sunt misere parvae et dearundinibus plexis et luto obductis factae; murus tamen pergyrum monasterii est bonus et firmus sicut castri muniti, uecest (b) magnum in circumferentia. Viso monasterio portam