Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
474
Einzelbild herunterladen
 

474

sicut montem Calpis, de quo supra fol. 36, b., et descen-sum Rochaim, de quo fol. 28 b. dictum est; montem etiamsanctum Oreb Synai, sub nobis longe alios montes per ejuscircuitum excrescentem, sed nobis multo inferiorem, nec erataliquis mons intermedius, et tamen tanta distantia fuit, quodmontem quidem et ejus verticem vidimus, sed capellam inmonte penitus videre non poteramus. Omnes montes per cir-cuitum videntur esse colles respectu montis S. Catharinae.

Post terrarum circumjacentium de longe et de prope [con-templationem] consedimus et de sacculis nostris produximuscibos et collationem jocundain fecimus ad latus angelici se-pulchri S. Catharinae.

Descensus peregrinorum a monte Synai S. Catharinae

virginis.

Finitis omnibus, quae in monte sancto erant agenda, lo-cum sanctum deosculati sumus et cum ingenti laetitia descen-dimus, non eundo, sed currendo et cadendo deorsum, pro eo,quod inciperemus jam repatriare, quamvis adhuc chaos essetinter nos et patriam nostram magnum, non tamen adeo firma-tum, ut hi, qui volunt hinc transire ad eam, non possint, autinde huc transmeare. In ventre autem montis ad fontem ve-nimus, quem nominant fontem S. Catharinae, et ibi bibimuset repausavimus. Ulterius deinde progressi vel prolapsi admagnum spatium ad alium fontem venimus, ubi virgulas ex-cidimus, quas dicunt esse ejusdem speciei, cujus erat rubus,in quo Deus apparuit Moysi, quas etiam valere (58 a) asse-runt et prodesse valde morbum patientibus caducum, dum eassecum ducunt. Si verum sit, judicet prudens. Ab hoc fonteconsequenter descendimus et in carectum venimus et in eovirgas longas excidimus, quas dicunt esse de specie virgae3Ioysis, cum qua tot miracula operatus est, quam etiam repo-suit in arcam testamenti, de qua habetur Exodi IV. et XI. etXIV. et in multis locis Scripturae sacrae. Quidam dicunt,quod mulier in partu laborans , si unam illarum virgarum inmanu teneat, non patitur periclitationem. Istae tamen suntsaecularium narrationes, de quibus parum curo. Post multum