383
et ruminat, sicut ovis. Pauco (b) cibo utitur, foeno etcorticibus et foliis vescitur et hordeo laborans pascitur, quodcito transglutiens reservat, ut rursum ruminando tota noctemanducet. Habet enim camelus plures ventres: in primorecipit cibum penitus indigestum, in secundo autem incipitdigerere, in tertio melius, in quarto digestio penitus completur.Et ita ventrium diversitas fuit necessaria propter grossitiamnutrimenti sive cibi, et quia parum dentibus cibum molit.Lutulentas aquas captant, claras refugiunt, et ubi coenosiorliquor fuerit, ipsi assidua conculcatione lutum excitant, utturbetur. Multis diebus sitim tolerat, et quod dictu est mira-bile, diebus XII vadit sine potu, verum dum occasio bibendidata est, tantum impletur, quantum satiat desideria praeteritaet in futurum diu prosit.
Camelus diu vivit, quandoque usque ad centesimum an-num, nisi forte in peregrina translati insolentia mutati acrismorbos contrahant. Causam autem tam longae durationis hancesse dicunt, quia cameli feile carent, quod est secundumAnaxagoram caussa omnium acutarum infirmitatum. Tenacemhabet camelus malorum memoriam, proinde, si percussus fuerit,diu dissimulato dolore, dum oportunum tempus reperit, illatamprotinus injuriam reponit. Mingunt posterius, et virgas habentad posterius et caudas ad modum asinorum et aversi coeunt,et dum venerem requirunt, saeviunt, nec audet aliquis eosaccedere tempore coitus, quia illaesus non abiret. Et quamvisanimal luxuriosum sit, erga matrem tamen continens est. Undein quadain civitate cooperiebatur camelae caput, ut ejus pul-lus super eam saltaret, qui cooperto matris capite super eamsaltavit, et cooperimento sublato matrem agnoscens turpitudi-nis opere, quod coeperat, intercepto descendit ipsumque inge-niatorem morsibus interfecit. Dicitur etiam camelis haecpietas inesse, ut si in grege vel stabulo aliquis aegritudinedetentus non manducet, alii corapatientes abstinent.
IIoc animal est oncriferum et ad onera portanda deputa-tum et oneribus gaudet; unde naturalem inimicitiam et odiumhabet contra equos, mulos et asinos pro eo, quia onera sibidebita surripiunt et portant, quae sibi solis esse debita aesti-mant. Et ideo, si asinus aut equus praecedit oneratus camelum,